Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917

Index

ad patiendum, ut nullum fugiat laboris I molestiaeque genus. Quod alterum in Paulo fűit insigne. Nam, cum de eo dixisset Do- ! minus: Ego ostendam Uli, quanta opor­teat eum pro nomine meo páti, 1) ipse deinde aerumnas omnes tanta cum volun­tate complexus est, ut scriberet: Supera­bundo gaudioin omni tribulationenostra. 2) Iam vero haec laboris tolerantia in praedi­catore si emineat, cum quidquid humani in eo sit, abstergeat, ac Dei gratiam ei ad fructum fcrcndum conciliet, tum incredibile est, quam eius operám christiano populo commendet. Contra, parum ad permoven­dos animos ii possunt, qui-quocumque ve- ! nerint, ibi commoditates vitae plus aequo consectantur, ac dum suas conciones ha­beant, nihil aliud fere attingunt ministerii sacri, ut appareat plus eos propriae servire valetudini, quam animarum utilitati. Tertio denique loco spiritum oratio- I nis qui dicitur, necessarium praedicatori esse intelligimus ex Apostolo; qui in pri­mura vocatus est ad apostolatum, Deo sup­plex esse instituit: Ecce enim orat. 3) Ete­nim non copiose dicendo nec subtaiter dis­serendo aut vehementer perorando salus quaeritur animarum : qui hic consistat prae­dicator nihil est nisi aes sonans aut cym­balum linniens. 4) Id quo fit ut vigeant humana verba mirificeque valeant ad sa­lutem, divina est gratia: Deus incremen­tum dedit. 5) Dei autem gratia non studio et arte comparatur, sed precibus impetra­tur. Quare qui parum aut nihil orationi est deditus, frustra in praedicationc operám curamque consuinit, cum coram Deo nec sibi nec audientibus quicquam proficiat. Itaque, paucis concludentes quae hacte­nus diximus, his Petri Damiani verbis uta­mur: „Praedicatori duo sunt permaxime ') Ibid., 9, 16. 2) 2. Cor., 7, 4. 3) Act, 9, 11. *) 1. Cor., 13, 1. 5) Ibid , 3, 6. necessaria, videlicet ut sententiis doctrinae spirituális exuberet, et religiosae vitae splen­dore coruscet. Quod si sacerdos quispiam ad utrumque non sufficit, ut et vita clarus et doctrinae facultate sit profluus; melior est vita procul dubio quam doctrina . . . Plus valet vitae claritas ad exemplum, quam eloquentia vei urbanitas accurata sermo­num . . . Necesse est ut sacerdos, qui prae­dicationis officio fungitur, et doctrinae spi­rituális imbribus pluat, et religiosae vitae radiis splendeat: instar illius Angeli, qui natum Dominum pastoribus nuntians, et splendore clarjtatis emicuit, et quod evan­gelizare venerat, verbis expressit." 1) Sed, ut ad Paulum 7redeamus, si quae­rimus, quibus de rebus consuevisset prae­dicando agere, ipse sic omnia complectitur : Non enim iudicavi me'scire'aliquid in­ter vos, nisi Iesum Christumet hunc crucißxum. 2) Efficere ut Iesum Christum homines magis magisque cognoscerent et quidem cognitione, quae ad vivendum, non modo ad credendum, pertineret, hoc est quod omni apostoliéi pectoris contentione laboravit. Itaque Christi dogmata et prae­cepta omnia vei severiora sic tradebat ut nihil nec reticeret nec molliret, de humi­litate, de abnegatione sui, de castitate, de rerum humanarum contemptu, de obedien­tia, de venia inimicis danda, de similibus. Nec vero timide illa denuntiabat: inter Deum et Belial eligendum esse cui servia­tur, utrique non posse; omnes, ut e vivis excesserint, tremendum manere iudicium; cum Deo non licere transigi; aut vitám aeternam sperandam, si universae obtem­peretur legi, aut, si cupiditatibus indul­gendo deseratur officium, ignem aeternum esse exspectandum. Neque enim Praedi­cator veritatis unquam putavit abstinen­dum ab huiusmodi argumentis propterea quia, ob corruptionem temporum, nimis ') Epp. üb. I. Ep. I. ad Cinthium Urbis Praef. *) I. Cor., 2, 2.

Next

/
Thumbnails
Contents