Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
— 116 Quamquam, venerabiles Fratres, unice plausus quaerere praedicando non oraníum est, qui a regula normaque aberrant. Plerumque huiusmodi significationes qui captant, ideo captant ut eas ad aliud assequendum dirigant vei minus honestum. Nam, oblivioni dantes illud Gregorii: „Non praedicat sacerdos ut comedat, sed ideo ut praedicet, manducare debet'' 1), haud ita rari sunt qui, cum ad alia munera, quibus decenter alerentur, non se factos esse intelligerent, ad praedicationem se contulerunt, non ministerii sanctissimi rite exercendi, verum quaestus faciendi causa. Videmus igitur curas omnes istorum minimé conversas esse ad quaerendum ubi maior sperari possit fructus animarum, sed ubi plus conficiatur praedicando lucri. Iam vero, cum ab his nihil exspectare liceat Ecclesiae, nisi damnum et dedecus, summopere vobis, venerabiles Fratres, est vigilandum, ut, si quem inveneritis praedicatione ad suam glóriám vei ad quaestura abuti, eum sine cunctatione amoveatis ab officio praedicandi. Nam qui rem tam sanctam polluere non veretur tanta perversitate propositi, non sanc dubitabit ad omnes indignitates descendere, ignominiae labem aspergens non sibi tantum, sed ipsi etiam sacro muneri, quod tam j prave administrat. Eadem autem erit adhibenda severitas in eos, qui quo decet modo non praedicent, propterea quod ea neglexerint, quae ad recte hoc ministeriuin obeundum necessario requiruntur. Haec vero quae sint, docet exemplo suo is, qui ab Ecclesia cognominatus est Praedicator veri tat is, Paulus Apostolus: cuius similes praedicatores utinam, Dei miserentis beneficio, multo plures habeamus. Primum igitur quod discimus a Paulo hoc est, quam bene paratus et instructus i) In I Regum, Iib. III. ad praedicandum venerit. Neque vero hic loquimur de doctrinae studiis in quibus, Gamaliele magistro, diligenter versatus erat. Scientia enim in eo per revelationem infusa, obscurabat ac paene obruebat eam, quam ipse sibi comparaverat: quamquam hanc quoque non parum ei profuisse ex eius Epistolis apparet. Prorsus necessaria est praedicatori scientia, ut diximus, cuius quidem luce qui caret, facile labitur, ex Concilii Laterunensis IV. verissima sententia: „Ignorantia est mater cunctorum errorum." Non tarnen de qualibet rerum scientia volumus intelligi, sed de ea scilicet, quae propria est sacerdotis, quaeque, ut in pauca confcramus rem, cognitione sui, Dei, et officiorum continetur: sui, inquimus, ut suas quisque utilitates omittat; Dei, ut omnes ad eum et cognoscendum et diligendum adducat; officiorum. ut ea servet et servari praecipiat. Ceterarum rerum scientia, ista si desit, inílat nec quicquam prodest. Illud potius videamus, qualis in Apostolo praeparatio fuerit animi. Qua quidem in re tria sunt maximé consideranda. Primum ut se totum Paulus divinae voluntati dediderit. Vixdum enim, cum iter facérét Damascum, Iesu Domini virtute tactus est, edidit illám Apostolo dignam vocem : Domine, quid me vis facere? 1) Nam promiscua íIli statim coeperunt esse pro Christo, sicut perpetuo fuerunt postea, laborare et quiescere, egere et abundare, laudari et contemni, vivere et mori. Non est dubium quin ideo in apostolatu tantum profecerit, quod se Dei voluntati pleno cum obsequio permisit. Quare similiter ante omnia obsequatur Deo quisquis praedicator ad salutem animarum nititur; ut nihil quidquam sit sollicitus quos auditores, quem successum, quos íructus habiturus sit: denique ut Deum dumtaxat, non se respiciat. Hoc autem tantum Deo obsequendi Studium animum postulat adco comparatum ') Act., 9, 6.