Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
— 1 15 — prodest haec duo illustrare capita, ut eo melius appareat, quare interdum boni praedicatoris íorma in nonnullis desideretur. Quid praedicatoribus debeat in suscepto munere exsequendo esse propositum, licet intelligere ex eo quod ii possunt ac debent de se idem, quod Paulus, affirmare: Pro Christo legatione fungimur. 1) Si autem legati sunt Christi, illud ipsum velle debent in legatione peragenda quod Christus voluit in danda; inirao quod ipse, dum vixit in terris, sibi proposuit. Neque enim Apostoli, et praedicatores post Apostolos, alio missi sunt atque Christus: Sicut mi sit nie Pater, et ego mitto vos. 2) Scimus autem cuius rei gratia Christus de caelo descenderit: aperte enim declaravit: Ego ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. 3) Ego veni, ut vitám habeant. 4) Utrumque igitur persequantur oportet qui sacrae praedicationi dant operám, id est, ut traditae a Deo veritatis diffundant lumen et ut in iis qui audiunt, supernaturalem excitent alantque vitám; brevi, ut animarum quaerendo salutem, Dei promoveant glóriám. Quare, sicut perperam appelletur medicus, qui medicinám non faciat, vei alicuius artis doctor qui eam non doceat artem, sic qui praedicando non curat ad pleniorem Dei cognitionem et ad aeternae salutis viam homines adducere, eum declamatorem vaniloquum appellari licet, praedicatorem evangelicum non licet. Atque utinam huiusmodi declamatores nulli sint! — Quid vero est quo ducuntur maximé? Alii quidem inanis glóriáé cupiditate : cui scilicet ut satislaciant: „Student magis alta quam apta dicere, facientes apud infirmas intelligentias miraculum sui, non ipsorum salutem operantes. Erubescunt humilia et plana dicere, ne sola haec scisse videantur . . . Erűbe') 2 Cor., 5, 20. — s) Ioan., 20, 21. — 3) Ibid, 18, 37. — *) Ibid., io, 10. scunt lactare parvulos." 1) Cumque Iesus Dominus ex humilitate auditorum ostenderet se eum esse qui exspectabatur: Pauperes evangelizantur, 2) quid non moliuntur isti, ut ex urbiuin celebritate atque ex primariorum dignitate templorum commendationem suis sermonibus acquirant? Quoniam autem in rebus a Deo revelatis quaedam sunt quibus corruptae humanae naturae perterreatur intirmitas, quaeque ob eam causam accomodatae non sunt ad evocandam multitudinem, ab iis caute se abstinent eaque tractant in quibus, si loci rationem excipias, nihil est sacrum. Ac non raro contingit ut in media pertractatione rerum aeternarum labantur ad politica, praesertim si quid eius generis animos audentium vehementer teneat occupatos. Omnino unum hoc iis esse Studium videtur, piacere audientibus eisque morém gerere quos Paulus prurientes auribus 3) dicit. Hinc ille gestus non sedatus et gravis, sed qualis in scaena aut in concione populari sólet agi; hinc illae vocis vei remissiones molliores, vei contentiones tragicae; hinc illud orationis genus proprium ephemeridum; hinc sententiarum illa copia ab impiorum et acatholicorum petita scriptis, non a divinis Litteris, non a Sanctis Patribus; hinc denique illa et, quae ab eorum plerisque usurpatur volubilitas tanta verborum, qua obtundant quidem aures et admirationem moveant audientibus, sed nihil his boni afferant; quod domuin reportent. Iam vero mirum quantum praedicatores isti opinione falluntur. Habeant licet quem tanto cum laboré nec sine sacrilegio petunt plausum imperitorum : num pretium est operae, quando simul subeunda eis est prudentium omnium vituperatio et, quod est maius, íormidandum Christi severissimum iudicium ? l) Gillebertus Áb., In Cant. Canticor. serm. XXVII, 2. — s) Matth., 11, 5. — ') 2 Tim,. 4, 3.