Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
— 114 — Fratres, providere; et quoniam de pabulo vestris gregibus praebito reddenda Deo Ecclesiaeque a vobis ratio est, ne sinite ut quis, iniussu vestro, in ovile se inferat, et oves Christi ad suura arbitrium pascat. Nemo igitur in dioecesibus vestris, nisi vocatus probatusque a vobis, iam nunc sacras conciones habeat. Hic vero summa cum vigilantia attendatis volumus quibus munus tam sanctum demandetis. Qua in re Episcopis hoc tantum, Concilii Tridentini decreto, permittitur ut idoneos eligant, id est qui possint officiumpiaedicationis salubriter exsequi. Salubriter, dictum est — notate verbum quo rei continetur norma — non eloquenter, non cum plausu audientium, verum cum animarum fructu, ad quem, tamquam finem, divini verbi administratio pertinet. Quod si pressius definiri a Nobis cupitis quos reapse habeatis idoneos, eos dicimus in quibus divinae vocationis argumenta reperietis. Nam quod requiritur ut quis ad sacerdotium admittatur: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo; 1) idem opus est ut quis ad praedicandum babilis áptusque iudicetur. Quae quidem vocatio haud difficile deprehenditur. Christus enim, Dominus et Magister Noster, cum in eo esset ut in caelum adscenderet, nequaquam dixit Apostolis ut illico, diversi abeuntes, praedicare ineiperent: Sedete inquit, in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. 2) Hoc igitur erit indicio quempiam divinitus ad id niuneris vocari, si is virtute ex alto sit indutus. Quod cuiusmodi sit, licet ex iis colligere, venerabiles Fratres, quae in Apostolis, statim ut virtutem desuper aeeeperint, seimus evenisse. Ubi enim in eos Spiritus Sanctus descendit -— ne mirifica, quibus aueti sunt, charismata attingamus — ex rudibus infirmisque hominibus docti perfectique evaserunt. Sit igitur sacerdos quis») Hebr., 5, 4. — 2) Luc., 24, 49. piam congruenti tum scientia tum virtute praeditus — modo ei dona naturae suppetant quae necessaria sunt ne tentetur Deus — recte ad praedicationem vocatus videbitur, neque erit cur ab Episcopo ad hoc munus non possit assumi. Quod ipsum vull Tridentina Synodus, cum edicit, ne quos Episcopus praedicare sinat qui non sint moribus et doctrina probati. 1) Itaque Episcopi est eos, quibus praedicandi munus deferre cogitat, diu multumque experiri ut quae quantaque sit eorum et doctrinae copia et vitae sanetimonia cognoscat. Qui si remisse negligenterque se gesserit, is profecto in re gravissima deliquerit, et in eius caput culpa recidet vel errorum quos imperitus praedicator fuderit, vel offensionis malique exempli, quod impiobus dederit. Ouo autem faciliores in hoc vestras, venerabiles Fratres, reddamus partes, volumus ut qui praedicandi potestatem petunt, non secus ac qui confessiones peccatorum excipiendi, de eorum moribus et eruditione posthac duplex severumque fiat iudicium. Quisquis igitur in alterutro mancus et claudicans repertus sit, nullo rei cuiusquam respectu, repellatur ab eiusmodi munere cui non esse eum idoneum constiterit. Postulat id vestra ipsorum dignitas, quorum vices a praedicatoribus geruntur, ut diximus ; flagitat Ecclesiae sanetae utilitas, quandoquidem sal terrae et lux mundi esse; 2) si quis alius, is debet qui in verbi ministerio versatur. His probe consideratis rebus, ultra progredi ad explicandum quem sacrae praedicationis et finem et modum esse oporteat, supervacaneum potest videri. Nam si ad eam, quam memoravimus, regulám sacrorum oratorum delectus exigatur, quid est dubii quin, congruis ornati virtutibus, dignam in praedicando et causam sibi proponant et rationem teneant? Sed tarnen «) Loc. cit. - 2) Matth., 5, 13, 14.