Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917

Index

— 113 siit, qualis ab Apostolo dicebatur, vivus et efficax et penetrabilior omni gladio an­cipiti? Vitio certe tribuendum est mini. strorum qui non tractant, quemadmodum oportet, hunc gladium, si is non omnibus locis vim suam exerceat. Neque enim dici potest melioribus, quam nos, temporibus Apostolos usos esse, quasi tum aut plus esset docilitatis ad Evangelium aut minus contra divinam legem contumaciae. Omnino igitur, quod Nos apostoliéi officii conscientia admonet duorumque pro. ximorum Deccssorum exemplum hortatur, huc summo studio, pro rei gravitate, in­cumbendum Nobis esse intelligimus, ut praedicationem divini verbi ad eam nor­mám, ad quam Christi Domini iussu Ec­clesiaeque statutis dirigenda est, ubique revocemus. Principio, venerabiles Fratres, quaera­mus oportet, quas ob causas in hoc ge­nere de via declinetur. Iam istae causae ad tres redire videntur: aut is ad praedi­candum assumitur qui non debet ; aut id muneris non eo exercetur consiüo quo debet; aut non eo modo quo oportet. Etenim praediactionis munus, ex Tri­dentinae Synodi doctrina, Episcoporum praeeipuum est. 1) Apostoli quidem, quo­rum in locum successere Episcopi, hoc maxime suarum partium esse duxerunt. Ita Paulus: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. 2) Ceterorum autem Apostolorum ea fűit sententia: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis 3) Etsi autem proprium id est Episcoporum, tarnen, quo­niam variis distenti curis in suarum gu­bernatione ecclesiarum, nec Semper nec usque quaque ipsi per se possunt, necesse est etiam per alios huic officio satisfaciant. Quare in hoc munere quicumque praeter 1) Sess. XXIV.. De Ref., c. IV. 2) 1 Cor., 1, 17 ') Act., 6. 2. Episcopos versantur, dubitandum non est quin, episcopali fungentes officio, versen­tur. — Haec igitur prima lex sanciatur, ut munus praedicationis sua sponte susci­pere liceat nemini; sed ad illud exsequen­dum cuivis opus sit missione legitima, quae, n isi ab Episcopo, dari non potest: Quomodo praedicubunt, nisi mittantur? 1) Missi sunt enim Apostoli et ab Eo missi qui summus est Pastor et Episcopus ani­marum nostrarum; 2) missi septuaginta duo illi discipuli; ipseque Paulus, quamviscon­stitutus iam a Christo vas electionis ut nomen eius coram gentibus et regibus por­tale!, 3) tum demum iniit apostolatum quum seniores, Spiritus Sancti mandato Segre­gate mihi Saulum in opus (Evangelii) ; 4) obfemperantes, eum cum impositione ma­nuum dimisissent. Id quod primis Eccle­siae temporibus perpetuo usitatum est. Omnes enim, vel qui in sacerdotum or­dine eminebant, ut Origenes, et qui postea ad episcopatum evecti sunt, ut Cyrillus Hierosolymitanus, ut Ioannes Chrysosto­mus, ut Augustinus ceterique Doctores Ecclesiae veteres, sese ex sui quisque Epi­scopi auctoritate ad praedicandum con­tulerunt. Nunc vero, venerabiles Fratres, longe aliud venisse in consuetudinem videtur. E sacris oratoribus non ita pauci sunt in quos apte cadere illud dixeris quod queri­tur Dominus apud Ieremiam: Non mitte bam prophetas, et ipsi currebant. 5) Nam cuicumque vel ex ingenii indole vel aliis quibusvis de causis ministerium verbi su­scipere libuerit. l'acile ei patet aditus ad suggesta templorum, tamquam ad palae­stram in qua quivis suo arbitratu sese exerceat. Itaque ut iam de medio tollatur tanta perversitas, vestrum est, venerabiles 1) Rom . 10. 15 2) 1 Petr., 2, 25 3) Act, 9. 15. 4i Act., 13, 2 5) lerem., 23, 21.

Next

/
Thumbnails
Contents