Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
— 112 — Nr. 4309. Litterae encyclicae de Praedicatione Divini verbi. 1254, § 1 : Abstinentiae lege tenentur : omnes, qui septimum aetatis annura expleverint. § 2: Lege ieiunii adstringuntur omnes ab expleto vicesimo primo aetatis anno ad ineeptum sexagesimum. Beatissimus Pater, in audientia die 19 mensis augusti infrascripto Cardinali data, relatas preces benigne excipiens, decrevit, praescripta canonum, de quibus supra, ex hoc ipso die vim habere ; praetereaque, Motu proprio, concessit ut S. R. E. Cardinales jam nunc omnibus ac singulis fruentur privilegiis quae can. 239, § 1, 240, 600, n. 3, 1189, 1401, eiusdem Codicis describuntur. Ouae omnia promulgari iussit, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Ex aedibus Vaticanis die 20 mensis augusti anni 1917. P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Vi Canonis 859. § 2. permitto, ut paschalis communio fiat a quarta die dominica Quadragesimae usque ad festum sanctissimae Trinitatis. Coloczae, die 26. Septembris 1917. A d patriarchas, primates, archiepiscopos, episcopos aliosque locorum ordinarios, pacem et communionem cum apostolica sede habentes. BENEDICTUS PP. XV. venerabiles fratres salutem et apostolicam benedictionem. Humani generis Redemptionem Iesus Christus in ara Crucis moriendo cum consummasset, velletque adducere homines ut, suis praeeeptis obtemperando, compotes fierent aeternae vitae, non alia usus est via quam suorum voce praeconum qui, quae ad salutem credenda faciendaque essent, hominum universitati denuntiarent. Piacúit Deo per stultitiam praedicationis sa Ivos facere credentes.') Elegit igitur Apostolos, quibus cum per Spiritum Sanctum dona infudisset tanto muneri consentanea, Euntes, inquit, in mundum Universum praedicate Evangelium. 2) Quae quidem praedicatio faciem orbis terrae renovavit. Nam sí fides christiana mentes hominum a multiplici errore ad veritatem, animosque a sordibus vitiorum ad omnium virtutum excellentiam convertit, profecto ipsius praedicationis ope convertit: Fides ex auditu, auditus a ütem per verbum Christi. 3) Quapropter, quoniam, Dei nutu, iisdem causis quibus procreatae sunt, res conservantur, patet praedicationem christianae sapientiae ad continuandum aeternae salutis opus divinitus adhiberi; et eam in maximis gravissimisque rebus iure numerari: in quam propterea curae cogitationesque a Nobis praecipuae conferendae sunt, maximé si aliqua ex parte, a nativa integritate, cum suae efflcacitatis detrimento, de beere videatur. Id enimvero est, venerabiles Fratres, quod ad ceteras miserias horum temporum, quibus Kos ante alios sollicitamur, accedit. Etenim, si circumspiciamus quam multi sint qui verbo Dei praedicando dant operám, tanta occurret copia, quanta fortasse numquam fűit antea. Si autern consideremus, quo loco sint publice ac privatim mores atque instituta populorum, ereseit in dies vulgo rerum quae supra naturam sunt, despicientia et oblivio; sensim a christianae virtutis severitate disceditur, maioresque ad probrosam ethnicorum vitám quotidie regressus fi unt. Horum quidem malorum variae sunt multiplicesque causae: nemo tamen negaverit deplorandum esse quod eis malis a ministris verbi non satis afferatur medicinae. Numquid sermo Dei talis esse de') 1. Cor., 1, 21. ') Marc., 16, 15. ») Rom. 10, 17.