Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917

Index

— 109 — XXII. Nr. 4376. Novus Codex iuris canonici. "X 7"enerabilibus fratribus et dilectis filiis Patriarchis, primatibus, archiepisco­pis, episcopis aliisque ordinariis ac praeterea catholicarum sludiorum universitatum ac seminariorum doctoribus atque auditoribus Benedictus episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memóriám. Providentissima Mater Ecclesia, ita a Conditore Christo constituta, ut omnibus instructa esset notis quae cuilibet perfectae societati congruunt, inde a suis primordiis, cum, Dominico obsequens mandato, docere omnes gentes incepit, aggressa est iam tum sacri ordinis virorum christianaeque plebis disciplinam datis legibus moderari ac tueri. Procedente autem tempore, praesertim cum se in libertatem vindicavit et per ma­jora in dies incrementa latius ubique est propagata, ius lerendarum legum proprium ac nativum evolvere atque explicare nun­quam destitit, multiplici ac varia decreto­rum copia per Romanos Pontifices et Oecu­menicas Synodos, pro re ac tempore, pro­mulgata. Hisce vero legibus praeceptisque tum cleri populique Christiani consuluit regimini sapienter, tum ipsam, ut história testatus, rei publicae utilitatem civilemque cultum mirifice provexit. Neque enim solum barbararum gentium leges curavit Ecclesia abrogandas ferosque earum mores ad hu­manitatem informandos, sed ipsum quoque Romanorum ius, insigne veteris sapientiae monumentum, quod, „ratio scripta,, est me­rito nuncupatum, divini luminis auxilio íreta, teinperavit correctumque Christiane perfecit, usque adeo ut, instituto rectius ac passim expolito privato et publico genere vivendi, sive aetate media sive recentiore materiam legibus condendis satis amplam paraverit. Verum enimvero, quod ipse fel. rec. Decessor Noster Pius X. Motuproprio „Ar­duum sane", d. XVI. Kai. Apr. a. MCMIV edito, sapienter advertit, temporum condi­tionibus hominuinque necessitatibus, prout rerum natura tért, iinmutatis, ius canoni­cum iam suum finem haud expedite per­sequi omni ex parte visum est. Saeculorum enim decursu, leges quamplurimae prodie­rant, quarum nonnullae aut suprema Ecclesiae auctoritate abrogatae sunt aut ipsae obso­leverunt; nonnullae vero aut pro conditione temporum difficiles ad exsequendum, aut communi omnium bono minus in praesenti utiles minusve opportunae evaserunt. Acce­dit etiam, quod leges canonicae ita numero creverant, tam disiunctae dispersaeque vaga­bantur, ut satis multae peritissimos ipsos, nedűm vulgus, laterent. Quibus de causis, idem lel. rec. Deces­sor Noster, statim ac Pontificatum suscepit, secum ipse reputans quanto foret usui, ad disciplinam ecclesiasticam restituendam fir­mandam, si gravibus illis, quae supra enar­ravimus, incommodis, sollicite mederetur, consilium iniit universas Ecclesiae leges, ad haec usque tempóra editas, lucido or­dine digestas in unum colligendi; amotis inde quae abrogatae iam essent aut obso­letae; aliis, ubi opus esset, ad nostros prae-

Next

/
Thumbnails
Contents