Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1916

Index

XXII. Nr. 4104. S. Cong. de disciplina sa­cramentorum: causa matr., praesumptae mortis. <i^/jec/es facti. — Mulier P. N. matrimo­^^^ nium die 9 Julii 1879. contraxit cum T. R. Maxima concordia viguit inter sponsos, qui, post'quam in duobus locis cujusdam amplae regionis Americae com­morati sunt, se contulerunt W. in eadem regione, ubi vir T. R. in íerreis fodinis, ut faber ferrarius, addictus fűit. Anno 1890. mulieri, quae tunc oppidum M. pe­tierat ad suos parentes invisendos, pluries vir ejus scripsit, addito etiam consilio, ut aliquandiu illic remaneret, donec videli­cet ipsorum filioli ad Sacram Synaxim prirnitus suscipiendam parati essent; locus enim W., in quo residebant, templo care­bat. In postrema epistola vir uxori nun­tiavit se quoque esse proxime migraturum in Iocum R., ut suos propinquos invise­ret; verum in hunc Iocum — testibus iisdem propinquis — nunquam pervenit. Iramo ex eo tempore (anno 1890) neque testes, neque uxor quidquam de viro audi­verunt, etsi plurima in ipso perquirendo opera consumpta fuerint. Cum autem mulieri, de vita mariti iam desperanti, nova interim occasio nu­bendi se obtulisset, supplicem libellum Ordinario ipsa porrexit ad facultatem im» petrandam secundas nuptias ineundi causa. Episcopus rem exposuit huic S. Congre­gationi, quae eidem rescripsit: „Ordina­rius procedere non dedignetur ad nor­mám Instructionis S. Officii Matrimonii vinculo an. 1868." Verum, expletis inve­stigationibus, cum Ordinarius iudicium ferre non auderet, acta processus ad hanc S. Congregationem misit. Argumenta. — In casu exposito de­silnt utique probationes directae, siquidem nemo comparuit, qui de viri morte tam­quam testis vei ocularis vei auricularis testimonium proferre potuerit. Verum ta­lia concurrunt adiuncta et circumstantiae, quae, simul collecta, maximam probabi­litatem seu moralem certitudinem exhi­bent praesumptae mortis. Et 1. ipse disparuit anno 1890, scilicet a vigintiquinque et amplius annis, quin vei minimum de ipso resciri potuerit, etsi uxor et propinqui et Societas Fodinae Ferrariae, cui ille tamquam opifex addic­tus erat, nihil intentatum reliquerint ad eum reperiendum. 2. Rationabiliter praesumi nequit vi­rum voluisse familiam deserere. Ipse enim uxorem, liberos et parentes continuo pro­sequebatur amore. „Felices — sic depo­suit mulier in processu ecclesiastico sub juramenti vinculo — in nostro matrimo­nio vivebamus. Deus tres fllios nobis elar­gitus est, quos maritus meus maximé diligebat." Hujus dilectionis signa indu­bia habentur in epistolis ab eo uxori con­scriptis, in quarum postrema ipse nun­tium dabat proximi sui itineris in locum R. ad suos parentes invisendos. Jamvero in praefatum locum R. — testibus iisdem propinquis — nunquam pervenit; neque de viro deinceps quidquam auditum est. Ad excludendam insuper hypothesim de­sertionis familiae maximé confert factum, in actis relatum, quod scilicet vir, mi­nimé dives, domum suam in loco W. de­seruit supellectilibus instructam, quin inde

Next

/
Thumbnails
Contents