Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914
Index
— 104 — Ne autem pius licet, sed inconsuetus alienae salutis ardor in zelum animarum exaestuet, necesse est, ut cunctis vestris actibus illa prudentia praesideat, quae in habitu consistit discernendi, quidgeneratim, quid item in individuis adjunctis e revelationis et rationis dictamine agendum aut omittendum sit. Haec est illa sapientia, non carnis et mundi hujus, quae stultitia est apud Deum, sed quae desursum descendens, juxta Apostolum „pudica est, deinde pacitica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis;" 1) quae in deligendis adhibendisque fini congruentibus mediis est sagax, solers et provida. Prorsus apposita sunt, quae S. Gregorius Naziansenus hoc sub respectu adumbrat: „Hominum singüli cupiditatibus nonnumquam et affectibus plus inter se differunt, quam corporum figuris et lineamentis, ac proin nec facile regi gubernarique possunt. Alios sermo ducit, alji exémplo componuntur, aliis calcaribus opus est, aliis freno; nam qui segnes sunt atque ad bonum aegre impelluntur, hiverborum stimulis excitandi sunt, qui vero spiritu, quam par sit, ferventiores sunt, hos orationis freno cohibere praestiterit. Aliis laudatio utilitati fűit, aliis reprehensio, utraque scilicet tempestive adhibita. Alios cohortatio ad offícium dirigit, alios objurgatio. Alii lenitate et humilitate curandi sunt. Alios vincere et ab aliis vinciplerumque utilius fuerit, atque aliorum opes etpotentiam, aliorum inopiam et calamitatem vei laudare, vei deprecari. Talis morborum cura est, tantusque bono pastori labor incumbit, qui gregis animas scite cogniturus est, eisque juxta pastoralis artis leges praeiturus." 2) En quanta sapientia requiritur in regimine animarum! Ad difficultates, quae petuntur e diversa indole diversisquae indigentiis singulorum, accedunt illa mala, quae ') Jac. 3, 17. 2) S. Greg. Naz. Orat. 1. de fuga. universim hac aetate nostra genus humánum divexant, quam latissime diffusa incredulitas, et ex incredulitate profluens contemptus legum praeceptorumquae Dei et Ecclesiae, contemptus rerum divinarum et humanarum: paucis, effrenata licentia illorum, qui jus sibi vindicant insurgendi in eos, qui ad clavum regiminis ecclesiastici vei civilis ideo positi sunt, ut exorbitantibus humanis passionibus repagula ponant. Porro ex illo Dei sanctionumque divinarum contemptu promanat contemptus etiam proximi et jurium eius, quae ei seu lege naturae, seu societatis civilis competunt; emanat falsa democratia, socialismus, radicalismus, qui sub specioso titulo libertatis, aequalitatis jurium, fraternitatis laedunt et invadunt jura sanctissima individuorum, jura Ecclesiae et societatis civilis. Usque ad taedium decantatur doctrina libertatis, aequalitatis, fraternitatis, quam, ut incautos tanto facilius ad suas pertrahant partes, Christi doctrinae congruam esse palám jactitant. Utique, Christus donavit nos libertate, sed non illa, quam moderni pseudoprophetae annuntiant, qui jux ta verba S. Petri „liberi sunt, verum non sicut servi Dei, sed quasi velamen habentes malitiae libertatem 1'. 1) „In libertatém vocati sumus, attestante S. Paulo, tantum ne libertatem in occasionem demus carni, sed per charitatem spiritus servemus invicem." 2) Si cognoscetis veritatem, aitDominus, veritasliberabit vos." 3) Cognitioni ergo veritatis, quam annuntiaturus generi humano venit in mundum, junxit Christus, Magister Noster, libertatem. Enimvero, si singulo pro suo libertatis conceptu et lubilu agere licet, quae piacent, quae passionibus arrident, quid tutum reddit imbecilliorem adversus carnales passiones fortioris? quid tutabitur debiliorem a feroci ') I. Petr. 2, 16. 8) Gal. 5, 13. 3) Joan. 8, 32.