Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914

Index

— 105 — tyrannide omnia audentium? Qui non jn illo vero Christianitatis sensu libertatem suam reponit, mancipium evadet indomi­tarum suarum cupiditatum et harum liberó exercitio in proximum quoque suum dpram exercebit tyrannidem. Quod reapse evenire cernimus ubique locorum, quo sectatores íalsi democratiae, radicalismi rerum poti­untur, ubique enim durissimarn tyrannidem exercent in omnes, qui eorum sectae sunt alieni. — Nullum praeterea dubium, ae­qualitatem inter homines per Christum, Salvatorem mundi inductam esse. Aut forte quis ignorat, quod duce doctrina ejus, in conspectu Dei eadem polleat dignitate bysso indutus et is, qui vix habét, qua corporis nuditatem tegat, dummodo virtute genuina excellat ? Aut forte Ecclesia Christi non aedificat altaria sua diviti et pauperi, et deposcit eandem fidem, eandem spem. eandem charitatem, eandem obedientiam a principibus terrae et tuguriorum incolis? Ita est, aequales sumus, fratres sumus in conspectu Dei, sed varia dona largitus est nobis Deus: „uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum; 1) alii per Spiritum datus est sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alteri fides . . . alii gratia sanitatum . . . alii operatio virtu­tum ... et haec omnia operatur unus idemque Spiritus, dividens singulis prout vult,« 2) et tamen, ut S. Raulus prosequi­tur: „multa quidem membra, unum autem corpus sumus Christi, 3) qui nos pretioso sanguine suo redemptos, 4) fílios et hae­redes Dei, cohaeredes suos," 5) atque adeo fratres effecit certosque reddidit, omnes nos unum habere Patrem in coelis, dum nos orare docuit: Páter Nostqr. 6) A vero genuinoque spiritu Christiani­1) Matth. 25, 15. 2) I. Cor. 6—II. 3) Ibid. v. 20. 4) 1. Petr. 1, 19. ») Rom. 8, 17. Matth. 6, 9. tatis deviantes doctrinas, falsaque principia e cordibus fidelium eximenda et avellenda, oportet, Fratres Filiique in Cristo Dilectis­simi, ut omnes conatus studiaque vestra convertatis et impendatis. Opus est, ut in administratione et dispensatione Sacramen­torum mysteriorumque Dei zelose et digne yersemur demusque operám, ut fideles eti­am per extraordinaria média, qualia sunt pro cultioribus classibus SS. Exercitia, . • 1 • pro communitatibus SS. Missiones, sua : viter et simul efficaciter inducantur ad spirituáléin renovationem. POITO opus est, ut religiosae institutioni tidelium solerter incumbatis, imo, ut institutionem vestram religiosam non modo ad scholam, ad se­dem confessionalem, ad munus pro conci­one dicendi, verjjo ad certum et ad sa­crum tempus et locum restringatis, sed omnem occasionem, quae vobis fideles ve­stros conveniendi semet obtulerit, prompté arripiatis, ac vacillantes in bono conforte­tis, in discrimine versantes periculo eripere studeatis. Hoc sub respectu non possum silentio praeterire pias confraternitates, diversas­que uniones, quae sive ad pietatem foven­dam, sive ad officia charitatis cum pauper­tate colluctantibus impendenda, sive ad multiplices fines sociales promovendos nostris diebus ubique locorum magnó cum animarum lucro coaluerunt, imprimis vero in hac alma Archidioecesi magnó numero florescunt. Novi ex experientia, quanta ex ejusmodo catholicis unionibus in Ecclesiam et bonum publicum dimanent emolumenta; ac ideo illas omni meliore modo protegere propagare curabo. Vos, Fratres Dilectissimi, haec efficacia ad profligandum indifferen­tismum réligiosum et ad excitandum spiri­tum ecclesiasticum média, haud absimiliter promovete, attendentes, ut in illis sensus catholicus, debita subjectio erga auctori­tatem ecclesiasticam servetur, omniaque, etiam circa temporalia, ita dirigantur, ut

Next

/
Thumbnails
Contents