Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914

Index

— 99 — I. ÜEOPOLDÜS BEI MISERATIONE ET APOSTOÜICAE SEDIS GRATIA ECCÜESIARÜM COLOCENSIS ET BAGSIENSIS CANONICE PERPETüO ÜN1TARÜM ARGHIEPISCOPÜS ET METROPOL2ITA VENERABILIBUS IN CHRISTO FRATRIBUS FILIISQUE DILECTISSIMIS, CUNCTO UTRIUSQUE ORDINIS CLERO PER ARCHIDIOECESIM FAMULANTI SALUTEM IN DOMINO ET PATERNAM BENEDICTIONEM! Nr. 3847 Semo aditiali: novi archi­praesuHs. . Venerabiles Fratres et Filii in Christo 3 Dilectissimi! Dives in misericordia Deus respexit almam Ecclesiam Metropolitanam Colo­censem et Bacsiensem, pastoris solatio or­batam elevando tenuitatem meam ad cele­berrimam sedem Archiepiscopalem, tum ve­tustatis suae nobilitate, tum metropolicae auctoritatis fulgore illustrem. Ante triennium clementia Suae Sacra­tissimae Regio-Apostolicae Majestatis et Sanctissimi Domini Nostri Papae Pii X. me nihil tale meritum ad sublime muneris Episcopalis evexit fastigium. In concredita imbecillitati meae sancta Ecclesia Jauri­nensi populum fidelem nactus sum pium, probum, Clerum vero zelo animarum fer­ventem, vocatione sua digne ambulantem. Nil, quod aut cupiam, aut sperem, aliud habebam, quam, ut in pascendo illo domi­nico grege possim de mortalis huius vitae statione aliquando decedere, in quo me infimum Spiritus Sanctus posuit Episco­pum regere Ecclesiam Dei. 1) Vix interim illius cepi tractare gubernacula, dum, pri­usquam consilia mea in commodum Dioe­cesis maturescere potuissent, inexhausta benignitas Suae Majestatis et Beatissimi Patris ad almam hanc Colocensem et Bácsi­ensem voluit habere sublimatum. Celsam illám debeo ascendere sedem, quam tot insignium Praedecessorum nomina et me­rita, nullis profecto rerum aut temporum vicissitudinibus obliteranda, irradiant. Quo­rum quidem ultimus Eminentissimus nempe Dominus Ioannes Cardinalis Csernoch, Princeps Primas, Archiepiscopus Strigoni­ensis, eo majoré mihi gratitudinis sensu memorandus est, quod antea, dum Epi­scopatum Csanadiensem teneret, Praesul meus amantissimus fuisset; qua Archi­episcopus vero Colocensis et Bacsiensis hanc Archidioecesim ingenii sui et virtu­tum splendore illustrans, exemplum mihi sequendum reliquerit. Tanto archipraesuli minimé aequiparandus, saltem grati animi sensa manifesto tam pro sua benevolentia in meam personam effusa, quam ob aposto­licos labores in emolumentum huius Archi­dioecesis impensos. Sí autem quaeratis, Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi, qui apud animum meum sensus praevaleat, dum príma vice Vos alloquor? Quid aliud, quam, quod sentio, dicam: Paveo ad Sanctuarium! Paveo ad judicium, quod durissimum his, qui praesunt, os Domini pronuntiavit. 1) Cum enim augentur dona, juxta illud tri­tum sed semper verum dictum S. Gregorii >) Act. 20, 18. ") Sap. 6, 6.

Next

/
Thumbnails
Contents