Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914

Index

— 100 — Magni, rationes etiam crescunt donorum, nam qui plus ceteris accepisse cernitur, ab auctore muneris gravius inde judicatur. Si respiciam hanc responsabilitatem; onus, attestante per os SS. Patrum Tridentinorum Spiritu Sancto, vei angelicis humeris for­midandum; si expendam, quanta vertigine alta subsellia laborent: angustiae mihi fiunt undique, et tribulationes cordis mei muiti­plicantur: Unde vires hauriam ? Non ali­unde, quam ex infinita misericordia Dei, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae et cor Suae Sacratissimae Regio-Apostolicae Majestatis, porro sui in terris Vicarii, Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae X. eo direxit, ut me, nihil coope­rantem, sed, quantum licuit declinantem, designaverint ad gravissimum et formida­bile hocce munus suscipiendum. Timor potius ac tremor, quam gaudi­um occupat animam meam, dum gravissi­mum huius ministerii onus imbecillitati meae superpositum mentis oculis expendo. Videó enim, ut cum s. Bernardo loquar, me altiorem locum sortitum esse, sed non tutiorem, sublimiorem, sed non se­curiorem. De profundo humilitatis meae suspicio ad aeternum et summum anima­rum Pastorem, Dominum Nostrum Jesum Christum, et a Divino Eiusdem Corde effla­gito necessarias gratias ad munus meum rite implendum, Filiali quoque pietate adeo fontem gratiarum, Beatissimam Virginem Mariam, ut potentissimo suo auxilio et intercessione mihi clementissime succurrere dignetur! Anchora spei meae Vos etiam estis, Excellentissimi ac Illustrissimi Eccle­siarum Antistites, Religionis Praesides, Fidei Custodes, quos Spiritus Sanctus in hac Me­tropolitana provincia posuit regere Ecclesias Dei. Vestro consilio, vestro adjutorio opus habét Auctoritas mea. Legatione una fun­gimur pro Christo. Obsecro itaque Vos, ut solliciti sitis servare unitatem Spiritus in vinculo pacis, ad consummationem sancto­rum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Porro nullum médium, quod providen­tia divina, constitutio S. Matris Ecclesiae suppeditant, inusitatum relinquere volo, quominus ea, quae mihi desunt, suppleam, et pastoris officio rite defungi valeam! Jam vero inter média me adjuvantia plurimum mihi polliceor de Vestris, Vene­rabiles Fratres ac Filii Dilectissimi, fraternae observantiae oíficiis, de vestro filialis pieta­tis ac fiduciae candore, de vestro zelo, quibus suffultus in spem erigor fore ut unitis viribus amplissimae huiusce Archi­dioecesis fideles, populum Dei, salubriter gubernare valeam, arcendo a grege lupos rapaces, et deducendo eundem ad pascua aeterna. Quod portare non possum, portabo per Illum, qui mihi onus imposuit et dixit: Jugum meum suave est et onus leve 1), suffícit tibi gratia mea 2). Dein, quod olim Moysi dixit Deus, id ad me quoque arbitror pertinere, cui, in muneris laboribus oppresso, hoc consilium suggessit : Ultra vires tuas est negotium, solus illud non potei'is su­stinere ... Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas, quae dicun­tur ad eum ostendasque populo ceremo­nias et ritum colendi, viamque, per quam ingredi debeant, et opus, quod facere debeant. Provide autem viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas . . . quidquid autem május fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judi­cent; leviusque sit tibi partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis impérium Dei et praecepta eius poteris sustentare. 3) Nimirum ut unius Praesulis mens, ita nec unius manus, oculi et aures gerendis rebus et expediendis negotiis pares sunt. Quam­obrem adjutoribus opus habét, inter quos secundum praesentem Ecclesiae disciplinam ') Matth. IX, 30. 3) II. Cor. 2, 9. 3) Ex. 18, 18. et squ.

Next

/
Thumbnails
Contents