Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

- 71 XV. Nr. 3002. Salutio Christiana ampliori in­dulgentia ditatur. líjtsi pervetusta piissima consuetudo, inter christianos plurimis in locis invecta, sese invicem salutandi sub Ssmi Jesu Nominis invocatione, qua nimirum altér dicit: Lau­detur Jesus Christus, altér vero respondet: Amen vei In saecula, aut similiter, jamdiu apostolicae Sedis favorem adepta sit, et Indulgentia quinquaginta dieruin per Sum­mos Pontifices ditata; ut tam frugifera praxis impensiori studio, ubi viget teneatur, ubi autem obsolevit restituatur, alibi demum large propagetur; Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, precibus Sibi, occasione sextodecimo recurrentium saecularium so­lemnium a pace Ecclesiae donata, porrectis benigne annuens, Indulgentiam centum die­rum, defunctis quoque adplicabilem, a sin­gulis christifidelibus quoties uti supra se invicem salutaverint lucrandam, largiri dig­natus est. Praesenti in perpetuum valituro, absqe ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. L. f S. M. Card. Rampolla. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. Coloczae, die 12. Junii 1913. Nr. 3034. Q Augentur et Exten­duntur Indulgentiae pro Quadani Laude SS.-mi Sacramenti. bsmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X. per facultates infrascripto Cardinali S. Officii Secretario specialiter tributas, benigne con­cedere dignatus est, ut christifideles, qui laudes et gratiarum actiones erga D. N. J. C. in Ssmo Eucharistiae Sacramento im­pendunt, jaculatoria prece quae sic sonat: Laudetur et adoretur in aeternum sanctis­simum Sacramentum, vei quae in authentica sylloge Indulgentiarum invenitur his verbis expressa: Sia lodato e ringraziato ogni LITT. CIRC 1913. momento il santissimo e divinissimo Sacra­mento, ampliori spiritualium favorum erao­lumento gaudere valeant, quam antea frui poterant alteram recitantes; videlicet: Indul­gentia trecentorum dierum, defunctorum animabus etiam adplicabili, quoties dictam alterutram precem corde saltem contrito recitaverint; plenaria vero, defunctis similiter adplicabili, quatenus per integrum mensem eandem quotidie elicere consueverint, si in­super confessi ad sacram Synaxim acces­serint et ad menten Summi Pontificis ora­verint. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis non obstantibus quibuscumque. M. Card. Rampolla. L. f S. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. Coloczae, die 14. Junii 1913. Nr. 3505/1913. — Reverendissimo Ordi­nariatui A. Episcopali in Kalocsa. Decisioni conferentiae episcoporum Hungáriáé conformiter 7. Febr. a. c. sub nr. 1081. Beatissimo Patri quae sequuntur exposui: „Per Rescriptum S. Congregationis Concilii die 1. Februarii 1912. dátum pe­tita et obtenta fűit ab Episcopis Hungáriáé facultas in lege abstinentiae et jejunii cum exercitu Hungarico defendendae patriae et defensorum legum financialium ita dispen­sandi, ut iisdem liceat carnibus vesci orn­nibus diebus abstinentiae et jejunii, excep­tis solummodo, Vigilia Nativitatis et Feria VI. in Parasceve, salvo tamen vetito mix­tionis in eadem comestione carnium cum piscibus. Liceat porro iisdem omnibus die­15 Nr. 2805. Abstinentiae et jejunii re­laxatio pro custodibus securitatis publicae (Gendar­merie.)

Next

/
Thumbnails
Contents