Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

- 72 — bus jejunalibus pluries in die satiari et demum liceat omnibus ad familiam eorum pertinentibus eadem dispensatione in ab­stinentia uti. Nunc autem dubium emersit, an dis­pensatio haec etiam ad exercitum custodum securitatis publicae (gendarmerie) extendi posset, cum isti quoque disciplinae subja­ceant militari et eaedem causae dispensati­onem eorum quam militum suadeant. So­lutio autem hujus dubii eo magis est ne­cessaria, quia Episcopi Hungáriáé quaesti­onern hanc duplici sensu interpretati sunt. Cum porro in exercitu Hungarico defenden­dae patriae, custodum publicae securitatis et defensoruin legum financialium plures inveniantur catholici graeci ritus, quaestio proposita est, nura hi quoque dicta dispen­satione uti valeant, utpote quibus obser­vatio propriae disciplinae quoad abstinen­tiam et jejunium multo adhuc difficilior, imo impossibilis évadat. Hisce igitur expositis Archiepiscopus Orator a Sanctitate Vestra humiliter petit opportunam provisionem super praemissis dubiis." S. Congregatio Concilii respondit: „Die 25. Április 1913. S. Congregatio Concilii, auctoritate SSmi D.. N., attentis expositis rerum adjunctis, gratiam exten­sionis indulti diei 1. Febr. 1912. ad fideles pertinentes ad exercitum custodum securi­tatis publicae, vulgo gendarmerie, benigne impertita est in ejusdem terminis et forma. — Quo vero ad fideles ritus graeci, ad eundem exercitum pertinentes, eadem S. Congregatio respondit recurrendum esse ad S. Congregationem de Propaganda Fide pro negotiis Rituum Orientalium. C. Card. Gennari m. p. Praef. C. Giorgi m. p. Secr. L. S." Quae cum ad notitiam Rssmi Ordina­riatus perferre honori mihi ducam, nego­tium procurandi dispensationem pro catho­licis gr. ritus episcopis gr. r. reliquendum esse puto. — Dátum Strigonii, die 21. Maji 1913. Joannes Csernoch m. p. Prin­ceps Primas Hungáriáé, Archiepiscopus Strigoniensis. Coloczae, die 1. Junii 1913. I Libenter Vos Venerabiles Fratres certiores reddo exercitia spiritualia hoc quoque anno celebranda fore et quidem in aedibus semi­narii majoris ab hóra 8-a vespertina diei 25-ae mensis Augusti usque ad mane 29-ae ejusdem mensis. Velint ergo, qui ss. hisce exercitiis dioecesanis interesse desiderant, hoc can­cellariae AEppali usque 15-am mensis Augusti indicare simulque expresse signi­ficare quandonam (quo diei spatio) Colocam advenient. Qui autem ss. hisce excercitiis inter­esse non potuerint, possunt pro lubitu quovis anni tempore etiam alibi, nempe in qualibet religiosorum domo sacro seces­sui vacare. Id tamen iisdem injungo, ut de exercitiis taliter peractis Ordinariatui scri­ptum documentum exhibere non praeter­mittant. Rogo autem Vos Venerabiles Fratres, ut ad renovationem spiritus quam plurimi ss. hisce exercitiis interesse studeatis. Imprimis autem illos invito sacerdotes qui annis 1910., 1911., 1912. ordinati sunt et qui ultra bienium ss. exercitiis non vacarunt. Coloczae, die 12. Junii 1913. Papi lelkigyakorlatok a Mária-kongregációi otthonban. Budapest VIII. Horánszky-utca 20. Az otthon szobái-, nagytermei-, elő­csarnokai- és kápolnájával negyven-ötven embernek nyújt kényelmes helyet a lelki­gyakorlatok alatt. A szünidőben 4 csoportban tartunk lelki­gyakorlatot. Jézustársaságiak vezetése alatt. 1. Július 7-én d. u. 7 órától július 11-én reggelig. Nr. 2997. Sacra exercitia spiritualia pro clero. 3001. sz. Papi lelki­gyakorlatok a Mária-kongre­gációi ott­honban.

Next

/
Thumbnails
Contents