Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

— 34 VII. Quaenam requirantur conditiones adobtinendum privilégium Altaris Gregoriani „ad instar"? VIII. Utrum concedatur privilégium personale Altaris Gregoriani „ad instar" ? Et quatenus negatíve: IX. Quid dicendum de concessionibus Altaris Gregoriani personalis forsitan jam factis ? Quibus dubiis mature perpensis, Emi Patres una mecum Generales Inquisitores, feria IV, die ll.decembris 1912, dixerunt: Ad I. Affirmative, prout in decisis a S. Congregatione Indulgentiarum, die 14. januarii 1889. Ad II. Negatíve. Ad III. Affirmative. Ad IV. Negatíve. Ad V. Negatíve; poterit tamen lauda­biliter legi, pietatis gratia erga defunctum, diebus quibus licet et decet. Ad VI. Affirmative, juxta Rescriptum ex audientia Ssmi, diei 18. februarii 1752. Ad VII. Deinceps Altaria Gregoriana non esse concedenda. Ad VIII. Negatíve. Ad IX. Habeantur ut merae concessi­ones Altaris personalis simpliciter privilegiati. Nr. 1305. Obitus Fran­cisci Kákonyi. Et feria V, die 12, iisdem mense et anno, Ssmus D. N. D. Pius div. Prov. Pp. X, in solita audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, supra relatas Emorum Patrum resolutiones benigne adprobare dig­natus est. L. f S. M. Card. Bampolla. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. ranciscum Kákonyi cooperatorem post diuturnam et singulari patientia toleratam infirmitatem die 18-a Februarii a. c. aetatis 38-o presbyteratus vero 13-o anno susceptis moribundorum sacramentis pie in Domino obiisse dolenter significans animam ejus praescriptis ad aram precibus commendo. Coloczae, die 12-a Mártii 1913. Pro complendo beneficio Bácsborsód con­cursum usque 15-am diem mensis Április a. c. duraturum cum eo hisce indico, ut illud juri patronatus inclitae familiae Lati­novics de Borsód obnoxium consequi cupi­entes et examine prosynodali probati recur­sum suum Ordinariatui Archiepiscopali ex­hibeant. Coloczae, die 11-a Mártii 1913. Nr. 1275. Bácsborsód. Concursus pro parochia. Ludovieus Kleiner, Vicarius Capitularis.

Next

/
Thumbnails
Contents