Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

- 111 — Nr. 5435. De absoluti­one sacramen­tali Religiosis Sodalibus im­pertienda. diebus 24. et 25. Augusti respective assig­nentur, non obstante quacumque consue­tudine aut privilegio. Ubi vero solemnitas externa die 25. et 26. respective celebre­tur, his diebus permittitur unica Missa cantata vei lecta de ea Solemnitate, ut supra statutum est pro Festis diei Domi­nicae hucusque affixis. e) Privilégium quibus nonnullae Dioe­ceses vei Instituta gaudent, sese scilicet conformandi Kalendario Cleri Romani, aut alicujus Ordinis seu Congregationis, et alia hujusmodi, penitus aboletur. Quae omnia, per infrascriptum hujus S. Rituum Congregationis Secretarium san­ctissimo Domino nostro Pio Pp. X. in audientia diei 26. praesentis mensis Octo­bris relata, Sanctitas Sua dignatus est ap­probare, et ab omnibus servari mandavit. Consulens autem eadem Sanctitas Sua pau­perum praesertim clericorum indemnitati, Apostolica benignitate permittit, ut hi pro prudenti arbitrio Episcopi, Breviaria quibus in praesenti utuntur, sine novi libelli ad­ditione, adhibere adhuc valeant, dummodo juxta Rubricarum praescriptum, nóvum or­dinem Psalterialem omnino servent. Con­trariis non obstantibus quibuscumque. Die 28. Octobris 1913. — L. f S. — Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. — f Petrus La Fontaine, Ep. Charyst., Se­cretarius. Coloczae, die 24. Novembris 1913. Xn audientia habita ab infrascripto Cardi­nali Pro-Praefecto S. Congregationis de Re­ligiosis, die 5. augusti 1913. sanctissimus Dominus noster Pius Papa decimus, ob peculiares conscientiae rationes facultatem, quam mense februarii hujus anni omnibus Confessariis ab Ordinario Urbis approbatis concesserat quoad absolutionem Religiosis impertiendam, extendere dignatus est ad omnes totius Orbis Confessarios a locorum Ordinariis approbatos. Hi proinde Confes­sarii, auctoritate Ssmi Domini nostri Pii Papae decimi, omnium Sodalium cujus­cumque Ordinis, Congregationis aut Insti­tuti sacramentales confessiones excipere, quin de licentia a Superiore obtenta inqui­rere vei petere teneantur, atque valide et licité absolutionem a peccatis in Ordine vei Instituto etiam sub censura reservatis, im­pertire queant. Omnibus igitur cujusqe Ordinis, Con­gregationis aut Instituti superioribus et prae­sidibus, hujus decreti praescripta fideliter Sanctitas Sua in virtute sanctae obedientiae observare mandavit, constitutionibus, ordi­nationibus apostolicis, privilegiis qualibet efficaciori forma concessis, aliisqe contrariis quibuscumque, etiam speciali atque indi­vidua mentione dignis, minimé obstantibus. Dátum Romae, ex Secretaria S. Con­gregationis de Religiosis, die mense et anno quibus supra. — L. f S. — 0. Card. Cagiano De Azevedo, Pro-Praefectus. f Bo­naius, Archiep. Ephesinus, Secretarius. Coloczae, die 20. Octobris 1913. iSacrorum Rituum Congregationi sequens quaestio, pro opportuna solutione, proposita fűit; nimirum: Juxta Potificale Romanum tit. de ec­clesiae dedicatione seu consecratione, cele­brandae sunt vigiliae ante Reliquias san­ctorum Martyrum quae in altari conse­crando includentur; et canendi Nocturni et Matutinae Laudes in honorem eorundem sanctorum; quaeritur: Nocturni et Laudes in casu sumendine sunt e novo Psalterio Breviarii Romani per dies hebdomadae disposito; an e Communi plurimorum martyrum ; et quo ritu canendi ? Et sacra Rituum Congregatio, audito Commissionis Liturgicae suffragio, praepo­sitae quaestioni ita respondendum censuit: „In casu vigiliae persolvantur cum Matu­tino trium nocturnorum et Laudibus de Communi plurimorum martyrum, sub ritu Nr. 5436. De vigiliis ad reliquias mar­tyrum persol­vendis ante consecratio­nem ecclesiae.

Next

/
Thumbnails
Contents