Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
concessionibus et instructionibus: facto verbo cum Ssmo." Et sequenti feria V. die 23. ejusdem mensis Ssmus D. N. D. Pius divina providentia PP. X., in solita audientia R. P. D. Adsessori hujus supremae sacrae Congregationis sancti Officii impertita, relatam sibi Emorum Patrum resolutionem benigne adprobare ac suprema sua auctoritate in omnibus ratam habere dignatus est. Contrariis quibuscumque, etiam speciali atque individua mentione dignis, non obstantibus. — Dátum Romae, ex aedibus S. Officii, die 21. Junii 1912. — L. f S. Aloisius Castelano, S. R. et U. I. Nótárius. Quum, virtute Decreti istius, usus „passivae assistentiae" in contrahendis mixtis matrimoniis denuo restitutus sit: oportunum duco huc spectantes instructiones ex Apostolicis Litteris, a fel. rec. Gregorio PP. XVI. die 30. Április 1841. ad Episcopos Hungáriáé datis, Ven. Clero Dioecesano hic per extensum in memóriám revocare: „Interim vero non potuimus non attente respicere ad ea omnia, quae in memoratis vestris litteris addebatis, exponentes nimirum gravissimas circumstantiarum difficultates, unde permoti ac propemodum coacti tolerandum censuistis, ut si quando Catholicus vir aut mulier, conantibus licet contra per debitas suasiones hortationesque sacris pastoribus, in contrahendi mixti raatrimonii citra cautiones necessarias sententia persistat, nec aliunde res absque majori Catholicae Religionis discrimine valeat impediri; tum parochi matrimonio ipsi passive intersint absque omni religioso ritu et a quovis adprobationis indicio prorsus abstinendo. Qua quidem providentiae forma dum propositum vobis erat praesenti necessitati prudenter occurrere, arduum hujusmodi negotium ad Nos quamprimum deferendum statuistis, assensum in id Nostrum impetraturi, quem ex urgenti causarum concursu praesumi tunc quodammodo posse arbitrabamini. Et reapse nos, qui ceteroquin sanctissimis Catholicae doctrinae institutis integre retinendis jugiter intenti nequaquam omittimus calamitosis istarum regionum circumstantiis, ortisque inde vestris angustiis, pro tradita Nobis potestate subvenire; quin susceptam per vos consilii rationem improbemus, petitioni vestrae ducimus indulgendum. Idque facimus congruenter ad ea, quae et nos ipsi Praedecessorum Nostrorum exemplo circa aliarum ditionum loca haud ita pridem tolerantes admisimus, et jam ante altér illorum, sanctae nempe memoriae Pius VI. pro aliqua ipsiusmet Regni Hungarici Dioecesi pluries declaraverat. Is namque in responsione, quam tum anno 1782. Vindobonae degens, tum subsequenti post suum in Urbem reditum dandam mandavit Episcopo Scepusiensi, quamque hujus successori anno 1795. iterari jussit, ita de mixtis connubiis in iis temporum adjunctis ágens mentem suam aperuit: „Quaecumque scilicet de hac relatae essent leges, oportere, ut Episcopus et Parochi stúdiósé et prudenter curent, ne hujusmodi matrimonia fiant, et si contrahantur ut proles universa in Catholica Religione educetur: quoties vero ipsis invitis, secus fuerit factum, abstineat a nuptiali benedictione impertienda, eorumque praesentia, si necessitas urgeat, sit tantummodo materialis: neque actibus et declarationibus conjungatur, quae confirment vei approbent, prolem aliter, quam in Religione Catholica posse educari." „Siquidem igitur Venerabiles Fratres in Regni istius dioecesibus ex temporum, locorum ac personarum conditione quandoque contigat, ut matrimonium Acatholici viri cum Catholica muliere et vicissim, deficientibus licet cautionibus ab Ecclesia praescriptis, absque majoris mali scandalique periculo in Religionis perniciem interverti omnino non possit, simulque (verbis utimur 18*