Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

— 57 Nr. 2482. Decretum super novis rubricis. currente in Dominica, in Ecclesiis ubi uni­cus est Sacerdos, Missam cum cantu Rogationum, quando fit Processio, valere etiam pro adimplendo onere Missae Pa­rochialis — extendi possit ad Missam quae cani permittitur de Festő Commemorationis solernnis SSmi Corporis Christi Dominica infra Octavam eiusdem, saltem ubi fit Processio ? II. An Decretum diei 11. Maii 1911. ad II. — quo edicitur 'orgánum adhiberi posse, in casu necessitatis, solummodo ad associandum et sustinendum cantum, si­lente organo cum silet cantus in Officiis et Missis in quibus sonus organi prohi­betur — semper valeat, sive adhibeatur cantus Gregoriánus, sive polyphonicus ? Et Sacra Rituum Congregatio, ad re­lationem infrascripti Secretarii, audita sen­tentia Commissionis Liturgicae, responden­dum censuit: Ad I. Negatíve, nisi obtineatur indultum. Ad II. Affirmative. Atque ita rescripsit, die 22. Mártii 1912. Fr. S. Card. Martinelli, S. R. C. Praefectus, f Petrus La Fontaine, Episc. Charistien., Secretarius. L. f S. Coloczae, die 1. Maji 1912. iN~ovis dispositionibus a Sancta Sede evul­gatis, ad S. Rituum Congregationem pro opportuna solutione insequentia dubia de­lata sunt; nimirum : I. Quum in novis Rubricis unicum praescribatur Suffragium de Omnibus Sanc­tis in quo mentio fit de Sancto Ecclesiae Titulari, quaeiitur quid faciendum in Ec­clesiis habentibus pro Titulo aliquod Do­mini Mysterium ? II. An Suffragium de omnibus Sanctis locum habeat in Vigilia Omnium Sancto­rum, quando de ea fit Officium aut Com­memoratio in Officio semiduplici? III. An versiculus Oremus et pro An­tistite nostro N. cum suo responsorio, nu­perrime inter Preces feriales insertus, dicen­dus sít etiam ab Episcopis Titularibus cum pronunciatione nominis Episcopi Dioecesani? IV. Num idem versiculus dicendus sit a Missionariis cum pronunciatione nominis Vicarii Apostoliéi, aut Praefecti, aut Praelati? V. Quum in Feriis Quadragesimae, Quatuor Temporum, II. Rogationum et in Vigiliis, in quibus occurrat Officium ritus duplicis maioris seu minoris aut semidupli­cis, Missae privatae dici possint, ex dispo­sitione novarum Rubricarum, vei de Festő cum commemoratione Feriae aut Vigilíae, vei de Feria aut Vigilia cum Commemo­ratione Festi; quaeritur an in hac Missa de Feria aut Vigilia adiungenda sit tertia Oratio pro diversitate temporis ? VI. Quae Praefatio usurpanda est in Duplicibus II. classis Praefationem pro­priam non habentibus, quando occurrunt in Dominica minori et simul in die Octava alicujus Festi Domini, aut B. M. V., aut Apostolorum ? VII. Quando Officium Dominicae II. post Epiphaniam, ad normám Decreti diei 2. Mártii currentis anni, anticipatur die de­cima sexta Januarii, occurrente etiam die infra aliquam Octavam, hujus Octavae Commemoratio fierine debet in Officio ejusdem Dominicae anticipatae? VIII. Et quatenus affirmative, adiun­gine debet Suffragium ad Laudes et Preces ad Primam ? IX. Quando Officium alicujus Domi­nicae infra hebdomadam anticipatur, Psalmi feriales in Laudibus primo vei secundo loco sumendi sunt? X. Utrum suppressa censenda sit fa­cultas adjiciendi in Missa orationes usque ad septem in simplicibus et ferialibus per novas Rubricas, quae collectas excludunt quando habetur quarta oratio? XI. Utrum Collectae, si fuerint duae, ambae adjiciendae sint post tertiam prae­scriptam orationem; an una tantum ?

Next

/
Thumbnails
Contents