Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

— 58 XII. Quum quibusdam Dioecesibus, necnon Ordinibus aut Congregationibus Religiosis, Indultum a S. Sede concessum fuerit quaedam Officia particularia semel aut pluries in mense aut in hebdomada, imo etiam singulis anni diebus, exceptis solemnioribus, celebrandi; ex. gr. SSmi Sacramenti, SSmi Cordis Iesu, B. M. V. Immaculatae, etc. sive sub ritu semiduplici, sive etiam sub ritu duplici minori aut maiori, ita ut videantur non officia Votiva, sed quasi Festiva; quaeritur an ista Officia comprehendantur inter Officia Votiva quae a novis Rubricis (tit. VIII, num. 1) sup­pressa declarantur ? Et Sacra Rituum Congregatio, ad re­lationem inirascripti Secretarii, audita sen­tentia Commissionis Liturgicae, reque se­dulo perpensa, rescribendum censuit: Ad I. Nihil in casu fiat de Titulo. Ad II. Negatíve. Ad III. Episcopos Titulares non teneri. Ad IV. Negatíve, nisi eadem nomina in Canone Missae, ex Apostolico Indulto, pronuntientur. Ad. V. Si Officium ritus duplicis re­citatum fuerit, negatíve; si vero ritus se­miduplicis, affirmative. Ad VI. Adhibeatur Praefatio quae di­cenda foret in Missa de Dominica. Ad VII. Affirmative. Ad VIII. Negatíve. Ad IX. Affirmative ad primam partém, negatíve ad secundam. Ad X. Negatíve. Ad XI. Affirmative ad primam partém, negatíve ad secundam. Ad XII. Affirmative. Atque ita rescripsit, declaravit et ser­vari mandavit. Die 22. Mártii 1912. — Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. f Pe­trus La Fontaine, Episc. Charystien., Secre­tarius. L. f S. Coloczae, die I.Maji 1912. C onradum Jerger, Parochum Dernyeen­sem anno aetatis 54-o, presbyteratus vero 30-o, die 30-a Április a. c. susceptis moribundorum sacramentis vita functum esse moestus Vobis nuntio. Denatus fráter vere perseveravit usque ad finem. Domi­nica enim III. post Pascha adhuc de­cantavit et feria III. inflammatione pulmo­num abreptus est. Oremus pro illo impri­mis ad aram, ut coronam illis, qui perse­veraverint usque ad finem, promissam quam primum adipiscatur. Coloczae, die 1. Maji 1912. Pro complendo beneficio parochiali Der­nye per mortem Conradi Jerger vacante concursus usque diem 10-am Junii a. c. duraturus cum eo hisce indicitur, ut illud juri patronatus Archiepiscopi obnoxium consequi cupientes et examine concursuali probati recursum suum ante dictum termi­num mihi exhibeant. Coloczae, die 1. Maji 1912. Nr. 2518 Obitus Con­radi lerger publicatur. Nr. 2507 Concursus pro parochia Dernye. .A^ndreas Mihálovits parochus in Temerin a Sua Caes. et Reg. Apostolica Majestate praepositus SS. Salvatoris de Csanád no­minatus est. — Adalbertus Nóvák parochus in Soltvadkert; Roclius Beible in Kunbaja, Ludovicus Szvoboda in Dernye, Petrus Szorgh in Regőcze administratores interimales no­minati sunt. — Cooperatores translati sunt Stephanus Tóth ex Ada ad Kalocsa, Fran­ciscus Schaffer ex Bácskertes ad Ada. Coloczae, 21. Április 1912. Nr. 2117 Mutationes personales publicantur. Joannes, m. p. archiepiscopus.

Next

/
Thumbnails
Contents