Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

— 3 privilegiata et de Feria maiori. De sequenti vero Officio (etiam ad modum Simplicis redacto) fiat semper commemoratio, minimé autem de die infra Octavam non privile­giatam aut de Simplici. 2. In Duplicibus II. classis de prae­cedenti Officio semper fieri debet com­memoratio, nisi fuerit de aliquo Festő Semiduplici, vei de die infra Octavam non privilegiatam. In occurrentia fit commemo­ratio de quavis Dominica, de quolibet Du­plici vei Semiduplici ad modum Simplicis redacto, de Octava privilegiata, de Feria maiori et de Vigilia: de Simplici vero fit tantum in Laudibus et in Missis privatis. De sequenti autem Officio quolibet, etiam Simplici vei ad modum Simplicis redacto, fit semper commemoratio, ac etiam de die infra octavam, si in crastino Officium de ea agendum sit, et tunc cum Antiphona et Versiculo e I. Vesperis Festi. 3. Licet Festa Domini eorumque Oc­tavae privilegio gaudeant ut in occurentia praevaleant Dominicis minoribus, nihilomi­nus, quandoplures fieri debeant commemora­tiones (cauto quod in Vesperis semper fiat prima commemoratio de Officio concurrenti, cujusvis rítus et dignitatis), tam in Ves­peris, quam in Laudibus et Missa hic ordo servetur: 1. de Dominica qualibet; 2. de die infra Octavam Epiphaniae aut Corporis Christi; 3. de die Octava; 4. de Duplici maiore; 5. de Duplici minőre; 6. de Semi­duplici; 7. de die infra Octavam commu­nem; 8. de Feria VI. post Octavam Ascensionis; 9. de Feria maiori; 10. de Vigilia; 11. de Simplici. TITULUS VII. De conclusione propria Hymnorum et Versu proprio ad Primam, de Suffragiis Sanctorum, de Precibus, de Symbolo Atlianasiano et de tertia oratione in Missa. 1. Quando eadem die occurrunt plura Officia, quae propriam habeant conclusio­/ — nem Hymnorum vei proprium Versum ad Primam, conclusio et Versus dicantur, quae propria sunt Officii, quod ea die recitatur. 2. Deinceps, quando facienda erunt Suffragia Sanctorum, unum tantum fiet Suffragium, iuxta formulám propositam in Ordinario novi Psalterii. 3. Symbolum Athanasianum additur ad Primam in Festő SS. Trinitatis et in Dominicis tantummodo post Epiphaniam et post Pentecosten, quando de eis per­solvendum est Officium salva exceptione, de qua n. sequenti. 4. Quando in Dominica fit comme­moratio de aliquo Officio Duplici, vei de die Octava, vei de die infra Octavam, omittuntur Suffragium, Preces, Symbolum Quicumque et tertia Oratio in Missa. TITULUS VIII. -De Officiis votivis deque aliis Officiis addititiis. 1. Cum per hanc novam Psalterii dispositionem causae cassaverint Indulti Generális ddo 5. Julii 1883. pro Officiis votivis, haec ipsa Oficia, et alia similia ex particularibus indultis concessa, tollun­tur omnino et sublata declarantur. 2. Cessat pariter obligatio recitandi in Choro, diebus a Rubricis hucusque vigenti­bus praescriptis, Officium parvum B. Mariae Virginis, Officium Defunctorum, nec non Psalmos Gradualesac Poenitentiales. Capitula vero, quae ad ista Officia addititia ex peculiari constitutione aut legato tenentur, a Sancta Sede eorum commutationem impetrabunt. 3. In Festő S. Marci et in Triduo Roga­tionum integrum manet onus recitandi Lita­nias Sanctorum, etiam extra Chorum. TITULUS IX. De Festis Dedicationis ac Tituli Ecclesiae et de Patronis. 1. Festum Dedicationis cuiuslibet Eccle­siae est semper primarium, et Festum Domini.

Next

/
Thumbnails
Contents