Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
— 38 — 2. Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis et Festum Titulare ejusdem celebranda sunt sub ritu Duplici I. classis cum Octava per totam Dioecesim ab universo Clero saeculari et etiam regulari Kalendarium Dioecesanum adhibente: a Regularibus vero utriusque sexus in eadem Dioecesi commorantibus ac proprium Kalendarium habentibus, pariter sub ritu duplici I. classis, absque tamen Octava. 3. Quum Sacrosancta Lateranensis Archibasilica omnium Ecclesiarum Urbis et Orbis sit mater et caput, tum ipsius Dedicationis Anniversarium, tum Festum Transfigurationis Domini, quod, praeter magnam Resurrectionis Dominicae sollemnitatem, tamquam Titulare ab ipsa recoli sólet, ab universo Clero tam saeculari, quam regulari, etiam ab illis qui peculiarem ritum sequuntur, sub ritu Duplici II. classis deinceps celebrabitur. 4. Festum Patroni principális Oppidi, vei Civitatis, vei Dioecesis, vei Provinciáé, vei Nationis, Clerus saecularis, et reguláris ibi degens et Kalendarium Dioecesanum sequens sub ritu Duplici I. classis cum Octava celebrabit: Reguiares vero ibidem commorantes et Kalendarium proprium habentes, idem Festum, quamvis feriatum numquam fuerit, eodem ritu celebrabunt, absque tamen Octava. TITULUS X. De Missis in Dominicis et Feriis deque Missis pro Defundis. 1. In Dominicis, etiam minoribus, quodcumque Festum occurrat, dummodo non sit Festum Domini, vei eius dies Octava, aut Duplex I. vei II. classis, Missa semper dicenda erit de Dominica cum commemoratione festi. Quod si Festum commemorandum sit Duplex, tunc omittenda est III. Oratio. 2. In Feriis Quadragesimae, Quatuor Temporum, II. Rogationum, et in Vigiliis, si occurrat lieri Officium alicuius Festi Duplicis (non tamen I. vei II. classis) aut Semiduplicis, Missae, privatae dici poterunt ad libitum, vei de Festő cum commemoratione ultimoque Evangelio Feriae aut Vigiliae, vei de Feria aut Vigilia cum commemoratione Festi: prohibentur tamen Missae votivae privatae, aut privatae pro Defunctis: quae item prohibentur in Feria, in qua anticipanda vei reponenda est Missa Dominicae. In Quadragesirna vero Missae privatae Defunctorum celebrari tantum poterunt prima die cuiuscumque hebdomadae libera in Kalendario Ecclesiae, in qua Missa celebratur. 3. Si alicubi aliquod Festum impeditum a Dominica minőre, celebratur ex voto, vei cum populi concursu (cuius rei iudex erit Ordinarius), Missae de eodem festő impedito celebrari poterunt, dummodo una Missa de Dominica ne omittatur. Quoties extra ordinem Officii cantetur vei legatur aliqua Missa si facienda sit comemoratio aut Dominicae, aut Feriae, aut Vigiliae semper de hisce etiam Evangélium in fine legatur. 4. Ad Missam Dominicae etiam minoris, cum commemoratione Festi Duplicis tum maioris tum minoris ac diei infra Octavam quomodolibet celebrandam, retinetur color proprius Dominicae, cum Praefatione SSmae Trinitatis, nisi adsit propria Temporis, vei Octavae alicuius Festi Domini. 5. Leges pro Missis Defunctorum in cantu, immutatae manent. Missae vero lectae permittuntur in Duplicibus tantummodo in die obitus, aut pro die obitus dummodo ne sit Festum de praecepto, aut Duplex I. vei II. classis, vei Feria excludens Duplicia I. classis. Ouoad vero Missas lectas Defunctorum dicendas diebus ritus Semiduplicis aut Simplicis, in posterum numquam celebrari poterunt in Feriis n. 2. enumeratis, salva tamen exceptione ibidem admissa. Licebit