Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
— 36 — tibus; salvo tamen privilegio a Rubricis concesso Festivitatibus Purificationis et Annuntiationis B. M. V., nec non Commemorationis sollemnis S. Ioseph. 4. Festa Duplicia maiora cuiusvis dignitatis et Duplicia minora Doctorum Ecclesiae non amplius transferri possunt, sed quando impediuntur, de eis fiat commemoratio, uti de aliis Duplicibus minoribus impeditis Rubricae disponunt (salvo quod numero sequenti statuitur de omittenda in Dominicis IX. Lectione historica), nisi forte occurrant in Duplicibus I. classis, in quibus nullius Officii agenda est commemoratio, nisi de occurrenti Dominica, vei de Feria, aut Octava privilegiata. 5. Porro si in Dominica maiori occurrat Officium Duplex május aut minus, vei Semiduplex, vei Simplex, fiat de Dominica cum Commemoratione Officii occurrentis in utrisque Vesperis (de simplici tamen in primis Vesperis tantum) Laudibus et Missa, sine IX. Lectione historica. Idemfiat in Dominicis minoribus, nisi in eis occurrat Festum quodcumque Domini, aut quodvis Duplex I. vei II. classis, aut dies Octava Festorum Domini, quo in casu ut supra n. 2. dictum est, fiat de Festő, vei de Octava cum commemoratione et IX. Lectione Dominicae. 6. Dies, in qua celebratur Commemoratio omnium Fidelium Defunctorum excludit translationem cuiusvis Festi. TITULUS IV. De Festorum occurentia perpetua eorumque repositione. 1. Festa omnia ritus Duplicis sive maioris sive minoris, aut Semiduplicis, si perpetuo impediantur, reponuntur in primam diem liberam, iuxta Rubricas. 2. Festa Duplicia I. et II. classis perpetuo impedita reponuntur, tamquam in sedem propriam, in primam diem liberam ab alio Festő Duplici I. aut II. classis, vei ab aliqua die Octava, vei ab Officiis huiusmodi Festa excludentibus, salvo privilegio Festivitati Purificationis B. M. V. concesso. 3. Dominicae maiores excludunt assignationem perpetuam cuiusvis Festi Duplicis etiam I. classis: Dominicae vero minores assignationem excludunt cuiuscumque Dupl'eis maioris aut minoris, nisi sit Festum Domini. Festum SS. Nominis Mariae perpetuo assignatur diei duodecimae mensis Septembris. 4. Dies II. Novembris excludit tum Festa occurrentia quae non sint Duplicia I. classis, tum Festa perpetuo reponenda cuiusvis ritus. TITULUS V. De concurrentia Festorum. 1. Dominicae maiores Vesperas habent integras in concurrentia cum quovis Festő nisi sit ritus Duplicis I. aut II. classis; ideoque in primis Vesperis sumuntur Antiphonae cum Psalmis de Sabbato, in Adventu tamen dicuntur Antiphonae de Laudibus Dominicae cum iisdem Psalmis de Sabbato. 2. Dominicae minores cedunt Vesperas tum Duplicibus I. aut II. classis, tum omnibus Festis Domini, tum diebus Octavis Festorum Domini: integras autem habent Vesperas in concursu cum aliis Festis, sumptis in I. Vesperis Antiphonis et Psalmis de Sabbato. 3. Leges, quibus ordinantur Vesperae infra Octavam Nativitatis Domini, immutatae manent. TITULUS VI. De Commemorationibus. 1. In Duplicibus I. classis non fiat commemoratio de praecedenti, nisi fuerit aut Dominica quaevis, etiam per annum, aut Duplex I. vei II. classis, aut dies Octava alicuius Festi Domini primarii, aut dies infra Octavam privilegiatam, aut Feria maior. In occurrentia fiat tantum commemoratio de Dominica quacumque, de Octava