Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
— 35 — Communi; III. vero Lectio de Officio vei Festő, duabus Lectionibus in unam iunctis, si quando duae pro Festő habeantur: ad reliquas autem Horas omnia dicuntur, prouti supra n. 5., de Festis Duplicibus expositum est. 7. In Feriis et in Festis Simplicibus Psalmi ad Matutinum, qui in novo Psalterio in tres Nocturnos dispositi inveniuntur, dicantur sine interruptione cum suis novem Antiphonis usque ad tertium Versum inclusive, omissis Versibus primo et secundo. TITULUS II. De Festorum praestantia. 1. Ut recte dignoscatur quale ex pluribus Officiis sit praestantius et proinde sive in occurrentia, sive in concurrentia, sive in ordine repositionis aut translationis praeferendum, sequentes praestantiae characteres considerandi sunt: a) Ritus altior, nisi occurrat Dominica vei Feria, vei Octava privilegiata, vei etiam quaelibet dies Octava iuxta Rubricas. b) liatio primarii aut Secundarii. c) Dignitas Personalis, hoc ordine servato: Festa Domini, B. Mariae Virginis, Angelorum, S. Ioannis Baptistae, S. Ioseph, SS. Apostolorum et Evangelistarum. d) Sollemnitas externa, scilicet si Festum sit feriatum, aut celebretur cum Octava. 2. In occurrentia, et in ordine repositionis aut translationis, alius quoque character considerandus est, nempe: e) Proprietas Festorum. Dicitur Festum alicuius loci proprium, si agatur de Titulo Ecclesiae, de loci Patrono etiam secundario, de Sancto (in Martyrologio vei in eius appendice approbata descripto), cuius habetur corpus vei aliqua insignis et authentica reliquia, vei de Sancto, qui cum Ecclesia, vei loco, vei personarum coetu specialem habeat rationem. Igitur Festum quodvis istiusmodi proprium, ceteris paribus, praefertur Festő Universalis Ecclesiae. Excipiuntur tamen Dominicae, Feriae, Octavae et Vigiliae privilegiatae, nec non Festa primaria Duplica I. classis Universalis Ecclesiae quae uniuscuiusque loci propria considerantur et sunt. Festum autem Universalis Ecclesiae, cuiusvis ritus, quia est praeceptivum, ceteris paribus, praeferri debet Festis aliquibus locis ex mero Indulto S. Sedis concessis, quae tamen propria, sensu quo supra, dici nequeunt. TITULUS III. Be Festorum occurrentia accidentali eorumque translatione. 1. De Dominicis maioribus I. Classis, quodvis Festum in eis occurrat, semper faciendum est Officium: Dominicae vero II. classis cedunt tantummodo Festis Duplicibus I. classis, quo in casu de Dominica fit commemoratio in utriusque Vesperis, Laudibus et Missa cum IX. Lectione ad Matutinum. 2. De Dominicis minoribus, seu per annum, semper fieri debet Officium, nisi occurrat Festum quodcumque Domini, aut aliquod Duplex I. vei II. classis, aut dies Octava Festorum Domini, quo in casu in Officio Festi vei diei Octavae fit commemoratio Dominicae in utrisque Vesperis et Laudibus et Missa cum IX. Lectione ad Matutinum. Si Dominica infra Octavam Nativitatis occurrat in Festő S. Thomae Ep. M. aut in Festő S. Silvestri P. C. fit Officium de ipsa Dominica cum commemoratione Festi occurrentis: quo in casu die 30. Decembris in Officio diei infra Octavam, Lectiones I. et II. Nocturni sumuntur e Festő Nativitatis, cum responsoriis Dominicae. Quoad Dominicam vero, quae occurrit a Festő Circumcisionis usque ad Epiphaniam, nihil innovetur. 3. Duplica I. et II. classis, quae seu ab aliqua Dominica maiori, seu a nobiliori Officio impediuntur, transferenda sunt in proximiorem insequentem diem, quae libera sit ab alio Festő Duplici I. vei II. classis vei ab Officiis huiusmodi Festa excluden-