Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
in novis Breviarii Romani editionibus vulgandum erit. 2. Excipiuntur tamen omnia Festa Domini eorumque integrae Octavae, Nativitatis, Epiphaniae, Ascensionis et Corporis Domini, Vigilia Epiphaniae et Feria VI. post Octavam Ascensionis, quando de eis persolvendum sit Officium; itemque Vigilia Nativitatis ad Laudes et ad reliquas Horas minores usque ad Nonam, et Vigilia Pentecostes; nec non omnia Festa Beatae Mariae Virginis, SS. Angelorum, S. Ioannis Baptistae, S. Ioseph et SS. Apostolorum et Duplica I. et II. classis, eorumque omnium integrae Octavae, si de eis fiat Officium, quod recitandum erit prout assignatur, vei in Breviario, vei in Proprio Dioecesis vei Instituti, hac lege tamen ut Psalmi ad > Laudes, Horas et Completorium semper sumendi sint ex Dominica, ut in novo Psalterio; ad Matutinum vero et ad Vesperas dicantur ut in Communi, nisi speciales Psalmi sint assignati. — Tribus autem ultimis diebus maioris hebdomadae, nil erit innovandum, sed Officium integre persolvendum erit, prout nunc habetur in Breviario, sumptis tamen ad Laudes Psalmis de Feria currenti, ut in novo Psalterio, excepto Cantico Sabbati Sancti, quod etiamnum est „Ego dixi: In dimidio." Ad Completorium sumantur Psalmi de Dominica, uti in novo pariter Psalterio. 3. In quolibet alio Festő Duplici, etiam maiore, vei Semiduplici, vei Simplici, et in Feriis Tempore Paschali semper dicantur Psalmi, cum Antiphonis in omnibus Horis, et Versibus ad Matutinum, ut in Psalterio de occurenti hebdomadae die; reliqua omnia, et Antiphonae ad Magnificat et Benedictus, ut in Proprio aut Communi. Quod si aliquod ex Festis huiusmodi proprias vei peculiariter assignatas habeat Antiphonas in aliqua Hora maiori, eas in eadem ipsa retineat cum suis Psalmis, prout habetur in Breviario: in ceteris Horis Psalmi et Antiphonae dicantur de Feria occurrente. 4. Lectiones ad Matutinum in I. Nocturno semper legendae erunt de Scriptura occurrente, licet aliquando in Breviario Lectiones de Communi assignentur, nisi sit Festum Domini aut Festum cuiusvis ritus B. Mariae Virginis, vei Angelorum, vei S. Joannis Baptistae, vei S. Ioseph, vei Apostolorum, aut Duplex I. vei II. classis, aut agatur de Festő, quod Lectiones habeat proprias, non vero de Communi, vei occurrat in Feriis Lectiones de Scriptura non habentibus, ideoque Lectiones de Communi necessario recipiat. In Festis vero, in quibus hucusque erant Lectiones de Communi, Responsoria vero propria, retineantur eaedem Lectiones cum propriis Responsoriis. 5. Porro sic erit persolvendum Officium i in Festis Duplicibus et Semiduplicibus superius non exceptis.: Ad Matutinum, Invitatorium, Hymnus, Lectiones II. et III. Nocturni ac Responsoria trium Nocturnorum propria vei de Communi; Antiphonae vero Psalmi et Versus trium Nocturnorum nec non Lectiones I. Nocturni de Feria occurente. Ad Laudes et ad Vesperas Antiphonae cum Psalmis de Feria, Capitulum, Hymnus, Versus et Antiphona ad Benedictus vei ad Magnificat cum Oratione aut ex Proprio, aut de Communi. Ad Horas minores et Completorium Antiphonae cum Psalmis semper dicuntur de occurrente Feria. Ad Primam pro Lectione brevi legitur Capitulum Nonae ex Proprio, vei de Communi. Ad Tertiam, Sextam et Nonam Capitulum, Responsorium breve et Oratio pariter sumuntur vei ex Proprio, vei de Communi. 6. In Officio S. Mariae in Sabbato et in Festis Simplicibus sic Officium persolvendum est: ad Matutinum, Invitatorium et Hymnus dicuntur de eodem Officio vei de iisdem Festis; Psalmi cum suis Antiphonis et Versu de Feria occurente; I. et II. Lectio de Feria, cum Responsoriis propriis, vei de