Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
— 27 — v. Nr. 754. Sua Sanctitas Clero populoque apostolicam benedictionem impertitur. Sanctissimo Domino Nostro ad festa Natalitia Domini vota et omina Cleri populique íidelis obtuli et paulo post oblatum a Clero et fideli populo obulum s. Petri — e parte mea triginta millibus coronarum adauctum —- misi. Beatissimus Páter utramque amoris nostri testificationem benignissime acceptare et benedictionem apostolicam nobis omnibus mittere dignatus fűit. Cujus rei testes sunt binac hicce communicatae litterae ab Emssmo Domino Cardinali Status Secretario ad me directae. Volo autem, ut data occasione desuper populum ex ambone edoceatis illique ob oculos ponatis, obligationis nostrae esse porro quoque subsidia ferre Beatissimo Patri ab hostibus ecclesiae bonis temporalibus spoliato, cui sollicitudo omnium ecclesiarum incumbit. Incassum enim profitemur nostiam erga Illum caritatem ore, nisi eandem contestemur et opere; siquidem teste s. Gregorio Magnó probatio dilectionis est exhibitio operis. Hisce praemissis publici juris facio binas ad me datas litteras, quarum tenor est sequens: Nr. 54,370. Illme ac Revme Domine! Vota atque omina quae, appropinquantis Christi Pueri Natalis occasionem nactus, Sanctitati Suae, nomine etiam Cleri populique istius Archidioeceseos reverenter praebuisti, Beatissimo Patri periucunda obvenerunt. Hanc vero tuae tuoruinque fidelium pietatis claram significationem paterna dilectione amplectens, Augustus Pontiíex tibi eisque bona cuncta ab Infante Jesu adprecatur, vobisque omnibus Apostolicam Benedictionem, supernorum auspicem bonorum, ex corde impertitur. Gratias, insimul, addo pro votis mihi perhumaniter exhibitis, eisdemque pari te caritate rependens, maxima cum existimatione sum ac permanere gaudeo Amplitudini Tuae Addictissimus R. Card. Merry Bel Val. Romae, die 30. Januarii 1912. Rmo Dno J. Csernoch Archiepiscopo Colocen. et Bácsién. Colociam. Nr. 55,172. Illme ac Revme Domine! Litteras tuas accepi quibus dies inscripta erat 15. c. m. et Petrianam stipem, quam tuo tuoromque fidelium nomine Beatissimo Patri offerendam, effusa equidem caritate, misisti, obtuli sane, una cum amantissima epistola Eidem destinata. Scito vero Augustum Pontificem pergratam habuisse hanc pietatis significationem et studium quo Sedis Apostolicae tenuitati opem ferre pro viribus contendis. Gratias uti par est singulis oblatoribus tibique prae ceteris persolvens Sanctitas Sua caelestium vobis omnibus vim munerum adprecatur et amantissime benedicit. Ea qua par est existimatione me Amplitudini Tuae profiteor Addictissimum R. Card. Merry del Val. Romae, die 30. Januarii 1912. Illmo ac Rmo Domino Joanni Csernoch Colocensium ac Bacsiensium Archiepiscopo Colociam. LIITT. CIRC. 1912. 21 11