Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
110 Nr. 4998. De sanctissima Eucharistia promiscuo rilu surnenda. IV. An eadem lex novissima de diebus festis servandis immediate vigeat. S. C. Concilii omnibus mature perpensis, ex speciali íacultate a SSmo D. N. Pio PP. X. tributa, ad omnia haec dubia respondendum censuit: Affirmative. Dátum Romae ex Secretaria S. C. Concilii, die 8. Augusti 1911. C. Card. Gennari, Praefectus. B. Pompili, Secretarius. Coloczae, die 30. Septembris 1912. El Constitutione Apostolica de sanctissima eucharistia promiscuo ritu sumenda in Actis Sanctae Sedis Apostolicae recentissime publicata, partém dispositivam, utpote scitu maximé necessariam, praesentibus pro statu directionis publico. Praemissis illis, quae ad históriám quaestionis pertinent, Beatissimus Páter sequentia statuere dignatus est. Haec nos igitur de Apostolicae potestatis plenitudine statuimus et sancimus: I. Sacris promiscuo ritu operari sacerdotibus ne üceat: propterea suae quisque Ecclesiae ritu Sacramentum Corporis domini conficiant et ministrent. II. Ubi necessitas urgeat, nec sacerdos diversi ritus adsit, licebit sacerdoti orientali, qui fermentato utitur, ministrare Eucharistiam consecratam in azymo, vicissim latino aut orientali qui utitur azymo, ministrare in fermentato; at suum quisque ritum ministrandi servabit. III. Omnibus fidelibus cujusvis ritus datur facultas, ut pietatis causa, Sacramentum Eucharisticum quolibet ritu confectum suscipiant. IV. Quisque fidelium praecepto Communionis paschalis ita satisíaciet, si eam suo ritu accipiat et quidem a parocho suo: cui sane in ceteris obeundis religionis officiis addictus manebit. V. Sanctum viaticum moribundis ritu proprio de manibus proprii parochi accipiendum est: sed, urgente necessitate fas esto a sacerdote quolibet illud accipere; qui tamen ritu suo ministrabit. VI. Unusquisque in nativo ritu permanebit, etiamsi consuetudinem diu tenuerit communicandi ritu alieno; neque ulli detur facultas mutandi ritus, nisi cui justae et legitimae suffragentur causae, de quibus Sacrum Consilium Fidei Propagandae pro negotiis Orientalium judicabit. In his vero causis numeranda non erit consuetudo quamvis diuturna ritu alieno communicandi. Coloczae, die 14. Octobris 1912. (Ex avclientia Sanctissimi, die 13. junii 1912.) Nr. 4999. Sanctissimus D. N. D. Pius div. Prov. Pp. X., ad augendam fidelium devotionem erga gloriosissimam Dei Matrem Immaculatam, et ad fovendum pium reparationis desiderium, quo fideles ipsi cupiunt quandam exhibere satisfactionem pro execrabilibus blasphemiis quibus Nomen augustissimum et excelsae praerogativae ejusdem beatae Virginis a scelestis hominibus impetuntur, ultro concedere dignatus est, ut universi qui primo quolibet sabbato cujusvis mensis, confessi ac sacra Synaxi refecti, peculiaria devotionis exercitia in honorem beatae Virginis Immaculatae in spiritu reparationis ut supra, peregerint, et ad mentem summi Pontificis oraverint, Indulgentiam plenariam, defunctis quoque applicabilem, lucrari valeant. Praesenti in perpetuum- valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. — M. Card. Rampolla. L. f S. f Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. Coloczae, die 14. Octobris 1912. Indulgentia plenaria in honorem B. Mariae Virg. immaculatae primo sabbato cujuslibet mensis lucranda. Joannes, m. p. archiepiscopus.