Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
97 — XX. Nr. 4763. Procuratio novi psalterii inculcatur. Xn sequelam dispositionis S. Sedis Apostolicae, quae in constitutione Divino afflatu alias vobiscum communicata continetur, officium divinum inde ab anno 1913. juxta psalterium Breviarii Romani receníissime publicatum persolvendum erit; officium vero defunctorum jarn hoc anno recitari debet secundum rubricas et dispositiones, quae ad calcem novi psalterii continentur. Quod dum omnibus ad absolvendum officium divinum obligatis in memóriám revoco, una illos, qui hucusque non fecissent, attentos reddo, ut sibi Psalterium Breviarii procurent, quod apud omnes bibliopolas, apud quos libri liturgici venui prostant, procurari exiguo pretio potest. Adnoto autem haud necesse esse procurare nova breviaria, quum in editionibus, quae nunc manibus teruntur, et in novo libello, cui titulus „Psalterium Breviarii Romani" omnia illa contineantur, quae secundum novas etiam dispositiones necessaria sunt. Et cum varia circumferantur commentaria novas dispositiones illustrantia, addo inter omnia illa brevissimam et eo non obstante lucidissiraam esse instructionem illám, quam P. V. Búzna S. J. presbyter Coloczae publicavit, quae levi 20 h. pretio acquiri potest. Majoris claritatis causa et pro directione in recitatione officii Def. hoc anno, adjungo ipsius officii coordinationem: Die 1. Novembris festő Omnium Sanctorum Vesp. de Festő, quibus subjunguntur Vesp. Def. ut eadem die in Breviario not. A Completorio 1. Nov. usque ad Nonarn sequentis diei 2. Nov. omisso Omnium Sanctorum Octavae Officio, unum tantum recitatur et quidem Officium Def. hac ratione: Completorium inchoatur absolute a Confessione et facta absolutione dicuntur 3 psalmi de fer. VI. (ut hab. in novo psalterio) in fine cujuslibet ps. additur f. Bequiem aeternam, dein subjungitur Canticum: Nunc dimittis cum Bequiem aeternam. In fine dicuntur (ílex. gen.) yy. et or. ut in novo psalterio habentur. col. nig. Ad Matutium cum 3 Nocturnis dic. ut in Communi Off. Def. Lectiones autem 3 Nocturnorum ex novo off. (ad calcem psalterii novi). Ad Laudes omnia ut in Communi Off. Def. attamen omittuntur psalmi 66, 149 et 150; ad preces (flex. gen.) item omitt. ps. De profundis. Die 2. Nov. Sabbato, Horae minores, praemisso Páter, Ave (et Credo) dicuntur (sine Hymno) Psalmi de Sabbato cum ff. et or. ut in novo psalt. indicantur. Post Nonam expleta Missa terminatur Commemoratio 00. FF. Defunctorum, et officium ad Vesperas fit ut in Directorio notatur. Coloczae, die 30. Septembris 1912. .A. nmélt. vallás- és közoktatásügyi minisztérium a magyarországi elemi és ismétlő iskolai tanulók egységes kezelése szempontjából kötelezően előírta az egységes végbizonyítvány kiadását. Az erre vonatkozó körrendeletet alább egész terjedelmében szigorú betartás végett és oly fölhívással közlöm, hogy minden iskola-igazgató évenkint március hó végéig terjessze be főtanfölügyelői hivatalomhoz annak kimutatását, vájjon iskolánként hány elemi és hány ismétlő iskolai végbizonyítványra lesz szük770. sz. isk. Iskolai végbizonyítvány kötelező használata iránti körrendelet. LITT. CIRC. 1912. 20