Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

— 91 — Nr. 4280. De conclusi­one Matutini et inchoatione Laudum pro recitatione privata in triduo Mortis Christi et in officiis de­functorum. quolibet idiomate exarata et sigillis munita, nisi authenticum ac recens praebeat Re­scriptum Sacrae hujus Congregationis, quo facultas eidem fit, tum a propria dioecesi discedendi, tum eleemosynas colligendi. II. Quod si, neglectis hisce Apostoli­cae Sedis mandatis, aliquis Orientális eccle­siasticus vir, etiamsi commendatitiis Prae­lati sui literis munitus, Európám, Ame­ricam vei alias peragret regiones ad elee­mosynas colligendas, Ordinarius loci in quo versatur, eumdem moneat de vetita emendicatione, eumque non admittat ad Missae celebrationem nec ad aliorum eccle­siasticorum munerum exercitium. III. Si autejn pervicacem se prodat, Ordinarius, etiam per publicas ephemeri­des, clerum et fideles moneat hujusmodi pecuniae quaestus ut illicitos et reprobatos habendos esse. IV. Demura, si aliquod dubium oria­tur, Ordinarii ad hanc Sacram Congre­gationem referant, quae opportune pro­videbit. Contrariis quibuscumque minimé ob­stantibus. Dátum Romae ex Aedibus S. Cong­regationis de Propaganda Fide pro Nego­tiis Ritus Orientális die 1. Januarii Anni 1912. Fr. H. M. Card. Gotti, Praef. Hieronymus Rolleri, a Secretis. Coloczae, die 3. Julii 1912. ovo edito Psalterio cum Ordinario di­vini Officii per apostolicam Constitutionem Divino afflatu, pluribus e dioecesibus sa­crae RituumCongregationi sequens dubium pro opportuna solutione propositum fűit, nimirum: Quum in Ordinario divini Officii prae­scribatur modus Matutinum concludendi et Laudes incipiendi quoties in privata re­citatione istae ab illo separantur; quaeritur: Quid in casu agendum est sive in triduo Mortis Christi, sive in Officiis defunctorum ? Et sacra eadem Congregatio, ad rela­tionem infrascripti Secretarii, re accurato examine perpensa, respondendum censuit: Ad omnem dubitationem tollendam, in futuris editionibus Breviarii Romani, singulis diebus tridui Mortis Christi, post IX. responsorium, sequens rubrica in­seratur: Si Matutinum in privata recitatione a Laudibus separetur, subjungitur oratio Re­spice quaesumus Domine, etc.: Laudes vero, dictis secreto Páter noster et Ave Maria, absolute a prima antiphona incipiuntur. Item in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, post IX. responso­rium, sequens addatur rubrica: Si Matutinum in privata recitatione a Laudibus separetur, subjungitur: f. Dominus vobiscum. i?. Et cum spiritu tuo. Oratio. Fidelium Deus, etc. y. Requiem aeternam dona eis, Domine. if. Et lux perpetua luceat eis. y. Requiescant in pace. i?. Amen. Tandem in -Officio defunctorum, tam in Breviario quam in Rituali Romano, ante Laudes sequens rubrica inseratur: Si Matutinum, cum, unico vei cum tribus Nocturnis, in privata recitatione a Laudibus separetur, post ultimum responsorium sub­jungitur : f. Dominus vobiscum. if. Et cum spiritu tuo. Deinde dicitur oratio (seu orationes) ut ad Laudes, additis sequentibus: y. Requiem aeternam dona eis, Domine, i?. Et lux perpetua luceat eis. f. Requiescant in pace. Amen. Laudes vero, dictis secreto Páter noster et Ave Maria, absolute inchoantur ab anti­phona Exsultabunt Domino.

Next

/
Thumbnails
Contents