Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
92 Nr. 4278. Declarationes circa novas rubricas. Atque ita rescripsit et servari mandavit, die 24. Julii 1912. — Fr. S. Card. Martinelli, Praeíectus. L. f S. f Petrus La Fontaine, Ep. Charystien., Secret. Coloczae, die 9. Augusti 1912. Ad praecavendas dubitationes, quae super recta interpretatione tituli X., n. 2. et 5. novarum rubricarum quae sequuntur constitutionem Divi'-o afflatu oriri possunt, S. Rituum Congre 0atio, audito Commissionis Liturgicae suffragio, sequentes declarationes evulgare censuit, nimirum : I. Quandocumque in feriis majoribus Missam propriam habentibus ceterisque diebus, de quibus tit. et num. supracitatis, Missa de feria celebretur, dummodo reapse pro defunctis applicetur, addi potest oratio pro defunctis in quorum suffragium celebratur, etiamsi in ea agenda sit commemoratio de occurrente festő duplici minori vei majori. II. Hujusmodi oratio pro defunctis non excludit in casu orationes de tempore, nisi occurrat commemoratio duplicis. III. Quando additur ista oratio pro defunctis, non est attendendus numerus orationum utrum sit dispar an non. IV. Haec eadem oratio pro defunctis, semper recitari debet poenultimo loco inter orationes ea die a rubricis praescriptas vei permissas, non computatis collectis ab Ordinario imperatis. V. Oratio pro delunctis in quorum suffragium Missa de feria applicatur, addi potest, etiamsi ea die a rubricis praecipiatur oratio Omnipotens sempiterne Deus pro vivis et defunctis, vei Fidelium pro omnibus defunctis. VI. Ut rite legitimeque applicari possit pro defunctis indulgentia altaris privilegiati, oportet ut, diebus in quibus a novis rubricis permittitur, missa de feria omnino celebretur, addita ut supra oratione pro defunctis pro quibus Missa ipsa celebratur. VII. Licet juxta novas rubricas tit. VIII., n. 2., cessata sit obligatio recitandi in choro officium defunctorum, nihilominus adhuc servari debet rubrica missalis tit. V., n. 1. et 2., circa Missam pro defunctis celebrandam, sive in cantu cum praesentia choralium, si agatur de Missa conventuali, sive lectam extra chorum juxta novas rubricas tit. XII. — Die 12. Junii 1912. — Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. L. f S. f Petrus La Fontaine, Episc. Charystien., Secretariüs. Coloczae, die 9. Augusti 1912. A quibusdam cantus gregoriani magistris sacrae Rituum Congregationi sequens dubium pro opportuna solutione expositum fűit; nimirum: An in cantandis Lectionibus et Versiculis, praesertim vero in Psalmorum mediantibus ad asteriscum, quando vei dictio monosyllaba vei hebraica vox occurrit, immutari possit clausula, vei cantilena proferri sub modulatione consueta? Et sacra eadem Congregatio, approbante sanctissimo Domino nostro Pio Papa X., rescribere statuit: Affirmative ad utrumque. — Die 8. Julii 1912. — Fr. S. Card. Martinelli, S. R. C. Praefectus. L. f S. f Petrus La Fontaine, Episc. Charystien., Secretariüs. Coloczae, die 2. Septembris 1912. Nr. 4297. Modulatio monosyllabarum vei hebraica rum vocum in lectionibus, versiculis et psalmis. Joannes, m. p. archiepiscopus.