Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

tollit hominem et supru astra collocat mortales" ') certe de praedecessore meo valebit id, quod Tacitus de Agricola depraedicat: „Quidquid in illó amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in aeternitate temporum Mature enim insitus fűit illi amor, quo Dei sponsam, sanctam matrem Ecclesiam toto vitae tempore amplexus est injectique tenero adhuc pectori igniculi, qui in grandes amoris Christi producendi erant flammas. Harum flammarum ardore, non vero respe­ctibus humanis effectum est, ut in sacer­dotio „servum fedelem et prudentem" 2) semet exhiberet, ad episcopatus vero fastigium elevatus, clero páter et protector insignis, Ecclesiae episcopus Deo et hominibus dile­ctus, prudens, pius ac beneficus exstiterit, forrna cleri in doctrina, in integritate et gravitate. Qui non memoriae impressum habuit, sed propriae vitae exemplo firmavit, quod Paulus Timotheo ac Tito de sobrietate, pudicitia, modestia, liberalitate, continentia ceterarumque virtutum ornamento praecepit. Privataepublicaeque vitae virtutes amico foe­dere admirabilique concordia junctas in de­functo archipraesulesemper suspicere licebat. In aedium suarum abdito recessu piis exercitationibus et rerum supernarum con­templationi multo cum ascetico fructu vacabat, sacrarium frequentissime adibat, adorationeni Sanctissimi Numinis Eucharistici in horas integras protrahendo animumque coelestis hujus sacramenti dulcedine pascendo. Cum vero in lucem publicam prodiret, in con­ventibus catholicorum, in regni etiam comi­tiis, in frequentissimo illo patrum patriae gravissimoque legumlatorum coetu, omnium reverentiam in se traxisse conspicitur, cum Ecclesiae jura invicta fortitudine nunquam non vindicaret, cum omnem cogitationem, industriam et animi contentionem ad reli­gionis puritatem morumque integritatem ac disciplinae sanctitatem conservandam, tuen­dam et augendam conferret, tantoque animi l) Seneca ep. 88. ») Matth. 24, 45. candore fulgeret, ut quod salutare et re­ctum, abominabile item et reprehendendum existimaret, sine ullis verborum ambagibus constanter promeret. Et qualis illius cogi­tandi, sentiendique ratio íuerit, testantur ultimae quoque voluntatis paginae, in quibus substantiae suae relictae in filiabus S. Te­resiae ipsam ecclesiam seripserat haeredem, et quod numerato per illum comite adhuc vita aere Ecclesia Cathedralis Colocensis magnifice restauretur. Nullám proinde contradictionem timendam habeo, si illum religioni et Ecclesiae catholicae ad praesidium, clero ad exemplum, patriae in decus, fidelibus in spirituálé com­modum, sacrae pariter ac profanae reipubli­cae ad ornamentum dátum fuisse dixerim. Vidimus illum, ut parti huic dicendoruin finem imponam, Ecclesiam Colocensem ita rexisse, ut illi aequitatis, prudentiae, libera­litatis, vigilantiae vestigia impresserit. In candelabro igitur hoc alto colloca­tus, quod jam in seipso, magis vero ratio­ne candelarum ipsi impositarum tanta luce clarescit, timere debeo ne lumen tam prae­clarum Dropter meam debilitatem obfuscetur vei ex insufficientia mea tenebris obvolva­tur. In spem attamen bonam illa me eri­gunt divina eloquia, quibus Deus ad con­silia sua exequenda inflrma mundi atque contemptibilia elegisse dicitur') suficientiaque nostra non in nobismetipsis, sed in Deo collocanda praecipitur 8) cum omnia possi­mus in ipso, qui nos confortat. 3) Multam porro in Vestra VV. FF. prudentia, Vestro consilio, Vestra pastorali sollicitudine et zelo Vestrisque orationibus pono confidentiam. Cum apostolo Vos igitur obsecro „per Dominum nostrum Jesum Cliristum, et per charitatem sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum li i) ut adminiculo orationis vestrae talis fiam, qualis et mihi et Vobis prodesse valeam. ,,Potens est enim indigno mihi et infirmo ex x) Cor. 1, 27-28. ') Cor. 3, 5. s) Philip. 4, 13. *) Rom. 15, 30.

Next

/
Thumbnails
Contents