Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

— 56 — vestra intercessione ista tribuere, qui nostram infirmitatem sumpsit, ut ex sua nos infirmitate roboraret Jesus Christus Dominus noster. 11 1) Cum lucernám in candelabro hujus archidioceseos divina manu positam me re­putem, ab ipso Salvatore praecipi mihi per­sentisco, ut luceam omnibus, qui in domo sunt. Calorem porro flammae lucentis con­siderans, ignem zeli pastoralis circumferre cordaque fratrum eodem accendere episco­palis esse muneris recognoscere cogor. Quae­ritur autem, quomodo duplex hoc munus obiri debeat ? Non aliter sane, nisi fidei „lumen de coelo" dátum, mentibus aspergendo effici­endoque ut ,,ignis ardens" divinae charita­tis, quo latius diffundatur. Laborem hunc temporibus nostris optime convenientem planeque necessarium esse, vei exinde apparet, quod infidelitatis morumque corruptorum illuvies omnia, quaecunque religionis veniunt nomine, pessumdare co­natur. Sed in nobismetipsis VV. FF. imprimis hoc lumen fidei fulgere, hic ignis zeli ardere debet, ut ceteris lucere, ut ceteros accendere possimus. Universa enim actio nostra circa vitám gratiae supernaturalem animis inse­rendam, firmandam et augendam versatur, cujus vitae radicem, docente Tridentino, fides constituit. 2) Ut in singulis fidelibus justificationis processus Dei gratia aspirante ex hac radice oritur, sic nostrum, quod fidelibus praestamus, servitium, ex fidei motivis pullulare fideique luce dirigi debet, ne anima et oculis obnubilatis, coecos nosmet et ineptos aliis duces praebeamus. Quum regni Christi, quod non est ex hoc mundo 3), per fidem dilatandi simus ministri, non servos modo, sed pláne homines, viros et heroes fidei nos esse convenit, lumen fidei sequentes, virtute fidei sustentos, ele­mento fidei animatos, ac totos quantos justos ex fide viventes. 4) Nisi hocce spiritu ') S. Oreg. Naz. Honi. 21. in Ezech. s) Sess. VI. c. 8. ®) Joan. 18, 17. 4) Hebr. 10, 38. agamur, nec ipsi filii Dei esse possumus 1) nedűm alios ad hanc filiationem assequen­dam alliciemus. Quomodo vita Christi manifestabitur in nobis, nisi in omni cogi­tandi sentiendique ratione nostra Christi spiritu acti cum apostolo dicere valeamus non nos, sed Christum vivere in nobis. 2) Spiritu hoc fidei activo destituti, motivis materialibus innixi, actionem aliquam pasto­ralem exserere forsan pergemus motui molis inanimatae ab extrinseco motae similem, sed uti in se vitae expertem, ita nullám vitám producentem. Si mentis oculus hoc superno lumine perfusus fuerit, omne nostrum judicium, omnis de rebus hujus saeculi aestimatio ad tramitem divinorum principiorum exigetur totumque actionis nostrae corpus lucidum erit. Fides enim, quae per charitatem operatur, 3) omnibus vitae nostrae actibus ne minimis quidem exceptis, divinum quendam offundit splendorem ac supernaturalem tribuit dig­nitatem. Si vero hac luce fidei destituti fuerimus, ipsa etiam lux, quae nobis inesse putatur, in tenebras convertetur, tam nobis, quam aliis in altissimam perditionis foveam, parans praecipitium. Nec ipsi enim sine hac lucerna lucente in caliginoso loco 4) in hacce lacrimarum valle gressus tuto figere, nec aliis viam, nisi cum errandi periculo monstrare poterimus. Quomodo enim hominem Dei eum nominare licebit, qui humanis omnia contemplatur oculis minimeque cum Psalte regio dicere poterit: „In lumine tuo vide­bimus lumen."*) Cum appetitus concupiscens mentis sequatur judicium, nec ulla re nisi prius cognita trahatur, qui fieri poterit, quin post peccaminosa vanae concupiscentiae abeamus desideria, nisi Deus fide purificet corda nostra, 6) nisi Dominus fuerit illuminatio nostra et salus nostra? 7) Eundem, quem Rom. 8, 14. *) Gal. 2, 20. ') Gal. 5, 6. *) 2. Petr. 19. «) Ps. 35. 10. 6) Act. Ap. 15, 9. 7) Ps. 26, 1.

Next

/
Thumbnails
Contents