Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911
Index
Nec ideo, hoc consilium coepi, quod campum novitus mihi oblatum, sedemnempe hanc totius provinciáé principalern parvi aestimarem et ideo vires meas, alioquin minimas ipsi pláne commensuratas judicarem. Procul sit a me ejusmodi conclusionis crimen, quippe qui optime noverim, quanta omnibus retro saeculis usque ad ejus originem computatis, fuerit quantaque impraesentiarum sit inclytae hujus sedis dignitas et auctoritas. Quis ignoret ejus natales ad primum usque nostrae gentis apostolum pertingere, primordiis ergo carissimae nobis patriae illám coaevam esse, quis ignoret quantum splendorem haec sedes a sacra corona, fortissimo jurium nostrorum palladio, acceperit, quum primus Colocensium Antistes, Astericus ille clarissimus, cunabulis hujus sacrae coronae astiterit ejusdemque ab Apostolica Sede impetrandae, auctor vei certe mediator fuerit. Quem, si históriám gentis nostrae vei primis degustaverit labiis, lateat, quantos conatus, quantaque molimina metropoleos hujus antistites pro tuendo sacrae coronae patrimonio, pro defendendis christianorum castris susceperint. Quid laudandis celeberrimis Hugolini et Tomorhaei nominibus eorumque meritis efferendis immorer, quum summám laudem historicis gentis nostrae tabulis incisam memoriamque cordibus omnium Hungarorum insculptam habeam, laudem nempe fusi in gravissima Muhiana et Mohácsiana cladibus, pro patria cum vita sanguinis. Quid exinde ad zelum regni coelorum conservandi, fovendi et promovendi, quo Colocensium Antistites ardebant, concludere liceat, cum patrio huic sacrato augustorum dumtaxat finium solio tuendo tam strenuam impenderint operám ? Si huncce zelum a florentissimo religionis catholicae in hacce agri Dominici parte, prout ab omnibus agnoscitur, statu dimetiri licet, profecto maximus semper dicendus est. Sed nec aevo hoc neopaganismi quidquam hic zelus detrimenti cepit. Deficeret me dies si non omnium, sed aliquorum dumtaxat zelum per summos saltem apices delineare vellem. Quapropter ob ingentem fandi copiam, tacendo nunc de ceteris, saltem de eo, qui immediate mihi praecessit, proxime defuncto Antistite Vestro illustrissimo Julio, nonnulla verba mihi facere liceat. Si aliquo saltem tempore cum illo ad pedes magistrorum discipulus non sedissem, si nunquam personam ejus novissem, si nunquam de rebus strenue et praeclare ab eodem gestis audivissem, jam e vestro luctu, quo venerabilis patris cineribus astiteratis, haud inepte mihi coliigere licuisset, quisnam, qualisnam fuerit, quanta in Vos Dioecesimque Colocensem cumulaverit beneficia. Quem in ipso mortis agone corpusculo licet debilitato, maximum tamen heroismum praesetulisse admirabamur, quid eundem cum integris adhuc animae corporisque polleret viribus effecisse suspicemur ? Aureis sane immortalis ipsius memória characteribus hujus Archidioecesis inscripta est annalibus. Cum os fuerit ex ossibus vestris et caro e carne vestra, cum sacerdotalis pontificalisque vitae curriculum, demto lustro, quo Albam illustrabat Regiam, intra hujus Archidioecesis viscera sit emensus: altius sane penitiusque perfecti speciminis, quo Vobis praelucebat memória cordibus Vestris haeret impressa, quam ut imaginem tam illustrem singula linearum ac colorum momenta describendo, debili quae in me est, assequi possem facundia. Non igitur ornare illum volo, aut splendorem affundere viro, qui solis instar Vobis praelucebat, sed monente Apostolo ea mente „praepositi Vestri, qui Vobis verbum Bei est loeutus 1 1 memóriám renovo ,,ut intuentes exiturn conversationis ejus, imitemini fidem"*) Si enim ut S. Hieronymus loquitur: „summa apud Deurn nobilitas est clarum esse virtutibus 11 2) si teste Romanorum philosopho „virtus ex') Hebr. 13, 7. 3) Epist. ad Celant.