Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911
Index
— 53 — I. Nr. 3080. Litterae pastorales de viva fide et zelo pastorali. Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Quum paucos ante menses tristi apud Vos perfungerer munere, quum moestus Vobiscum inter planctus et gemitus tumulo pie in Domino defuncti Archipraesulis Julii Városy adstantibus extrema piis ejus Manibus exsolverem justa funebria : ne a longe quidem animum ineum illa subire potuisset cogitatio, me servorum Christi maximé exiguum brevi post tempore haereditatem viri tam praeclari esse ingressurum. Si tenuitatem virium mearum mensuramque facultatum considerem, si defectum meritorum ad tantum munus praerequisitorum in me adeo obvium expendam, cum S. Elisabetha matre praecursoris Domini exclamare debeo : Unde hoc mihi ? Nullis meis meritis ante triennium ad cathedram episcopalem elevatus, eo cum animo sacram erga superiores in sede Csanádiensi capessenda exserui obedientiam, ut inquietantis conscientiae pacem indefesso laboré apostolico compararem. Attamen vix primos in compensanda, quae munus inter et pusillitatem meam exstabat discrepantia feceram gressus, jam immensa divinae bonitatis clementia ad excellentius sacerdotalis dignitatis attollor fastigium, ad praecelsum hujus inclytae sedis metropolitanae munus elevatus archiepiscopale. Metropolitanae inquam, matri quippe plurium ecclesiarum huic Archidioecesi moderandae praepositum totique ejus familiae gubernandae praefectum me ex inopinato animadverto, qui vix unicae hujus matris filiae — sponsae, quam habui, Csanádiensi-curandae parem me senseram. Timendum itaque mihi fuisset, ne in altitudinem maris veniendo demergerer a tempestate 1) nisi testimonium habuissem conscientiae, me nequaquam procellis humanae ambitionis dedisse vela, sed afflatu divinae providentiae me immissum fuisse in mare hoc magnum et spatiosum valde. Benignam hanc providentissimi Patris, qui est in coelis, manum, cum in omnibus quotquot mihi usque in praesentem diem obvenerunt, adorare assueveram vitae casibus, tum praesertim in iis, qui cum Ecclesiae Dei conjuncti sunt fatis. Hac de causa prout alias, nunc quoque in mandatis praepositorum meorum merito divinae voluntatis considerabam nutum, novam sponsam mihi eligentis, in novam apostolicorum laborum messem me mittentis, ut eam et fructus afferam.') Dum igitur Suae caesareae et Regiae Apostolicae Majestati me ad hanc Metropoliam praesentanti, ac Suae Sanctitati, Apostolico nempe Domino et Augustissimo Pontifici, hanc praesentationem gratam ac ratam habenti obsequiosam praestiti obedientiam non carni aut sanguini, non humanae ambitioni, altiores fors honorum gradus concupiscenti, sed religiosae huic, quam erga divinam providentiam fovere nunquam destiti, fidei ac fiduciae praebui auditum. Enimvero sacrae fidei paginis edoceor „cor regis in manu Dei esse" 3) et vincula, quae a Christi Vicario solvuntur in terris, in coelis quoque soluta esse : huic ergo persuasioni innixus vinculoque priorum sponsaliorum apostolica manu soluto, alterum, quod haec ipsa ligaverat manus, substituendum censui. ') Ps. 68, 3. •) Prov. 21, 1. ") Joan. 15, 16.