Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 93 — tur, nascentis Ecclesiae institutis atque exem­plis, et gravissimorum Patrum vocibus et uberrima hoc ipso de genere Catechismi romani doctrina, et sententia denique Tri­dentinae Synodi, quae optaret quidem fide­les, in singulis Missis, non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicare" l. Quavero mente quo animo adeundum sit sacrum convivium docet his verbis: „Populus, cum ad fre­quentem SSmi Sacramenti sumendi usum excitetur, tum etiam commonefiat, quam periculosum exitiosumque sit ad sacram divini illius cibi mensam indigne accedere" 2. Quam quidem diligentiam postulare viden­tur maximé haec tempóra nutantis fidei et languescentis caritatis, ne forte ex frequen­tiore usu debita tanto mysterio reverentia minuatur, sed potius in hoc ipso sit causa cur probet seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat 3. Ex iis fontibus dives gratiae vena ma­nabit, unde succum trahant et alantur hu­manae quoque ac naturales industriae. Nec enim actio christiani viri quae usui sunt et adjumento vitae despiciet, ab uno eodem­que Deo, auctore gratiae ac naturae pro­fecta; sed illud valde cavebit, ne in exter­nis rebus bonisque corporis captandis fru­endis totius vitae finis et quasi beatitas collocetur. His rebus igitur qui recte ac temperanter uti velit, eas conferet ad ani­morum utilitatem, Christi obtemperans dicto: Quaerite primum regnum Bei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis 4. Ordinatus et sapiens hic rerum usus tantum abest ut inferioris ordinis, idest so­cietatis civilis bono adversetur, ut potius hujus commoda maximé provehat; nec id inani verborum jactatione, qui mos est factiosorum hominum, sed re ipsa et summa contentione, usque ad bonorum, virium, vitaeque jacturam. Cujus exempla fortitu­1 Conc. Prov. III, Pars. I. - a Conc. Prov. IV, Pars II. - 3 I. Cor. XI, 28. - 1 Luc. XII, 31. - Matth. VI, 33. dinis prae ceteris exhibent sacrorum anti­stites complures, qui, rebus Ecclesiae affli­ctis, Caroli ardorem aemulati, divini Ma­gistri ratas efficiunt voces: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis 1. Hi qui­dem, non gloriae cupidine, aut studio par­tium, aut privati alicujus commodi causa, ad se devovendos pro communi salute tra­huntur, sed caritate illa quae nunquam ex­cidit. Hac tlamma, quae profanos oculos latét, incensus Borromeus, quum ob prae­stitam lue correptis operám se in mortis discrimen conjecisset, nihilominus praesen­tibus occurrisse malis non contentus, de futuris etiam sollicitum se sic ostendit: „Omni rationi pláne consentaneum est, ut, quemadmodum parens optimus, qui filios unice diligit, cum in praesenti tum in futuro eis prospicit ac parat quae sunt ad vitae cultum necessaria; ita nos paternae chari­tatis officio adducti, omni praecautione fide­libus provinciáé nostrae in hoc Concilio provinciali quinto consulamus provideamus­que deinceps quae experiendo cognovimus, pestilentiae tempore, salutaria esse adju­menta" 2. Eadem haec providentis animi studia et consilia, Venerabiles Fratres, per eam quam saepe commendavimus, catholicam actionem, in rem usumque deducuntur. In partém vero ministerii hujus amplissimi, quod officia omnia misericordiae, sempiterno donanda regno complectitur 3, selecti etiam e populo advocantur viri. Qui, ubi semel id oneris in se receperint, parati et instructi esse debent ad se suaque omnia pláne de­vovenda pro optima causa, ad obsistendum invidiae, obtrectationi et infenso quoque multorum animo, qui malefactis beneficia repensant, ad laborandum sicut bonus miles Christiet currendum per patientiam ad propositum nobis certamen, aspicientes in aucto­rem fidei et consummatorem Jesum b. Acerbum 1 Joan.X, 11. - * Conc. Prov. V, Pars II. - 8 Matth. XXV, 34. sq. - 4 II. Tim. II, 3. - B Hebr. XII, 1, 2.

Next

/
Thumbnails
Contents