Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 94 — sane luctae genus, sed ad bonum civitatis apprime conducens, etiamsi plenam victoriam remoretur dies. In his etiam, quae modo dicta sunt, illustria Caroli exempla intueri licet, atque inde sumere quae pro sua quisque conditione imitetur et quibus animum erigat. Etenim quem et singuiaris virtus et mira soiertia et effusa caritas adeo spectabilem effecerunt, nec ipse tamen alienam sibi sensit hanc legem: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patienturItaque quod asperioris vitae sectaretur genus, qüod recta semper et honesta retineret, quod incorruptus legum justitiaeque vindex exsisteret, hoc ipso primorum in se invidiam coliegit; reipublicae gerendae peritorum vafris artibus est objectus; magistratus habuit infensos; in optimatium, cleri populique suspicionem venit; ílagitiosorum denique hominum capitale ódium sibi conflavit, ad necem usque petitus. Quibus omnibus, quamvis miti esset suavique indole, invicto animo restitit. Nec modo nihil cessit in iis quae fidei ac moribus exitio forent, sed ne postulationes quidem excepit adversas disciplinae aut fideli populo graves, etiamsi allatas, ut creditur, a rege potentissimo et ceteroquin catholico. Idemque memor verbi Christi: Beddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo 2, atque apostolorum vocis: oboedire oportet Deo magis quam hominibus 3, non de causa tantum religionis optime meruit, verum etiam de ipsa societate civili, quam insanientis prudentiae poenas luentem, commotisque suapte manu seditionum fluctibus paene submersam abduxit certissimae morti. Eadem sane laus et gratia debebitur catholicis hujus temporis viris eorumque strenuis ducibus episcopis, quibus in utrisque nullae officiorum partes, quae civium 1 II. Tim. III, 12. - 4 Matth. XXII, 21. - 8 Act. V, 29. sunt, desiderari poterunt unquam, sive agatur de servanda fide ac reverentia dominis etiam dyscolis justa praecipientibus, sive de ipsorum iniquis imperiis detrectandis, aeque remota tum procaci licentia delabentium in seditiones ac turbas, tum servili abjectione excipientium quasi sacras leges impia statuta pessimorum hominum, qui mentito libertatis nomine jura omnia pervertentes, durissimam imponunt servitutem. Haec nempe in conspectu terrarum orbis et in média luce praesentis humanitatis geruntur penes quandam potissimum gentem, ubi principem sibi sedem constituisse videtur potestas tenebrarum. Quo praepotenti sub dominatu jura omnia filiorum Ecclesiae miserrime proculcantur, exstincto penitus in reipublicae rectoribus omni sensu magnanimitatis, urbanitatis ac fidei, quibus virtutibus eorum patres, christiano titulo insignes, tamdiu inclaruerunt. Adeo liquet, concepto semel in Deum et in Ecclesiam odio, retro sublapsa referri omnia, et ad antiquae libertatis ferociam, seu verius ad crudelissimum jugum, per unam Christi Familiam ejusque invectam disciplinam depulsum cervicibus, fieri cursum praecipitem. Aut, quod idem significavit Carolus, adeo est „certum atque exploratum, nulla alia re Deum gravius offendi, nullaque ad vehementiorem iram, quam haeresum labe provocari; nihilque rursus ad provinciarum regnorumque interitum majores vires habere, quam teterrimam illám pestem" 1. Quamquam multo etiam funestior existimanda est hodierna conspiratio ad christianas gentes ab Ecclesiae sinu avellendas. In summa enim dissensione sententiarum ac voluntatum, quae propria nota est aberrantium a vero, in una re inimici consentiunt, hoc est in pertinaci justitiae ac veritatis oppugnatione; cujus utriusque quia custos est ac vindex Ecclesia, in hanc unam 1 Conc. Ptov. V, Pars. I.