Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 92 — eradere summa ope contendit; opinionum pravitati et exundanti coeno libidinum quasi aggerem objecit a se apertos puerilis insti­tutionis ludos et epheborum convictus; au­ctas, quas in Urbe primum excitatas nove­rat, consociationes Mariales; reclusa orbitati adolescentium hospitia; mulierculis pericli­tantibus, viduis, aliisque, tum viris tum feminis, egenis aut morbo seniove confectis, patefacta perfugia; pauperum tutelam ab impotentia dominorum, ab iniquo foenore, ab exportatione puerorum, aliaque id genus quamplurima. Haec autem sic praestitit, ut ab eorum consuetudine toto caelo abhorre­ret, qui, in renovanda suo marté christiana republica, omnia cient agitantque vanissimo strepitu, divinae vocis immemores: non in commotione Dominus Hac nempe altéra nota, prout vos ex­periendo didicistis, Venerabiles Fratres, veri nominis instauratores distinguuntur a fictis, quod íIli quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi l, pronisque auribus excipientes insidiosa dicta ad Magistrum divinum olim conversa: manifesta teipsum mundosuper­bas iterant voces: Faciamus et ipsi nobis nomen. Cujus temeritatis causa, quod etiam­nunc fieri saepe dolemus, ceciderunt sacer­dotes in hello, durn volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in proelium 4. Contra qui societati hominum ad me­liora deducendae sincero animo studet, is non propriam glóriám quaerit, sed glóriám ejus qui misit eum*; seque ad Christi exemplum conformans, non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus; — non erit tristis neque turbulentus 6, sed mitis et humilis corde 7. Hic et probatus Deo erit et salutis fructus consequetur amplissimos. In eo quoque secernuntur altér ab al­tero, quod ille, humanis tantum innixus viribus confidit in homine et ponit carnem 1 III. Reg. XIX, 11. - s Philip. II, 21. - 3 Joan. VII, 4. - 4 I. Machab. V, 57, 67. - 6 Joan. VII, IS. ­' Isai. XLII, 2 sq. - Matth. XII, 19. - ' Matth. XI, 29. brachium suum; x hic vero fiduciam omnem in Deo collocat; ab Ipso et a supernis opi­bus vim omnem et robur exspectat, iterans Apostoli verba: Omnia possum in eo qui me confortat 2. Has opes, quarum uberem copiam Christus effudit, vir fidelis in média quae­rit Ecclesia ad communem salutem, in pri­misque precandi studium, sacrificium, sacra­menta, quae hunt quasi fons aquae salientis in vitám aeternam 3. Ea omnia inique feren­tes qui, transversis itineribus et posthabito Deo, ad instaurationis opus contendunt, nunquam desinunt haustus illos purissimos, sin funditus exsiccare, at certe turbulentos facere, ut christianus grex inde arceatur. Qua in re profecto turpius agunt recentio­res ipsorum asseclae, qui speciem quandam religionis nobilioris adhibentes, adminicula illa salutis pro minimo ducunt habentque ludibrio, praesertim sacramenta duo, quibus aut admissa poenitentium expiantur, aut caelesti dape roboratur animus. Quapropter optimus quisque summo studio curabit, ut collata tanti pretii dona maximo in honore habeantur, neve patietur in utrumque divi­nae caritatis opus hominum studia restingui. Ita pláne se gessit Borromeus, cujus inter cetera hoc scriptum legimus: „Quo major et uberior est sacramentorum fructus quam ut ejus vis explicari facile possit, eo diligentius et intima animi pietate et ex­terno cultu ac veneratione tractanda ac per­cipienda sunt" 4. Illa quoque memoratu dig­nissima, quibus curiones aliosque sacros concionatores vehementer hortatur, ut cae­lestis alimenti crebram gustationem in pri­stinam consuetudinem revocarent; quod idem Nos egimus decreto, cui initium : Tridentina Synodus. „Ad saluberrimum illum, ait san­ctus Antistes, sacrae Eucharistiae frequenter sumendae usum, parochi et concionatores item quam saepissime populum cohorten­1 Jer. XVII, 5. - 2 Philip. IV, 13. - 3 Joan.'IV, 14. - 4 Conc. Prov. I, Pars II.

Next

/
Thumbnails
Contents