Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 91 — apta et necessaria salutis instrumenta suppeditat. Quod pláne intelligentes verae instaurationis auctores, non ii surculos, praeservandae radicis gratia, coercent, hoc est, non fidem a vitae sanctitate sejungunt, sed utramque alunt foventque halitu caritatis, quae est vinculum perfectionis 1. Iidern, dicto audientes Apostolo, depositum custodiunt 2, non ut gentibus notitiam ejus occulant lumenque subducant, sed quo deductos ex eo fonté veritatis ac vitae saluberrimos rivos latius recludant. In eáque copia doctrinam ad usum adjungunt, illa utentes ad praeripiendam circumventionem erroris, hoc ad praecepta in móres actionemque vitae deducenda. Quamobrem instrumenta omnia ad finem vei apta vei necessaria comparant, quum ad exstirpationem peccati, tum ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem cor por is Christi 3. Huc sane spectant Patrum et Conciliorum statuta, canones, leges; huc adjumenta illa doctrinae, regiminis, beneficentiae omne genus; huc denique disciplina et actio Ecclesiae universa. Hos fidei virtutisque inagistros intentis oculis animoque intuetur verus Ecclesiae filius, cui sua ipsius emendatio proposita est atque aliorum. His auctoribus, quos crebro memorat, in instauranda Ecclesiae disciplina nititur Borromeus; ut quum seribit: „Nos veterem sanctorum Patrum sacrorumque Conciliorum consuetudinem et auctoritatem, in primis oecumenicae Synodi Tridentinae secuti, de iis ipsis multa superioribus nostris Conciliis Provincialibus constituimus". — Idem ad consilia publicae corruptelae coercendae adductum se profitetur „et sacrorum canonum jure et sacrosanctis sanctionibus, et Concilii in primis Tridentini decretis" 4. His non contentus, quo sibi melius caveret ne forte ab ea norma unquam discederet, a se "statuta in Synodis provincia1 Coloss. III, 14. - » I. Tim. VI, 20. - 8 Eph. IV, 12. - 4 Conc. Prov. V, Pars I. LITT. CIRC. 1910. libus ita fere concludit: „Omnia et singula quae a nobis in hac provinciali Synodo decreta actaque sunt, qua debemus oboedientia et reverentia, auctoritati ac judicio Sanctae Romanae Ecclesiae, omnium ecclesiarum matris et magistrae, semper emendanda et corrigenda subjicimus" 1. Quam quidem voluntatem ostendit eo propensiorem, quo in dies magis ad actuosae vitae perfectionem grassabatur; nec solum quamdiu cathedram Petri occupavit patruus, sed etiam sedentibus, qui ei successerunt, Pio V.' et Gregorio XIII, quibus quemadmodum strenue suffragatus est ad pontificatum, sic in rebus maximis validum se socium adjunxit eorumque exspectationi cumulate respondit. Potissimum vero ipsorum voluntati est obsequutus instruendis rebus ad propositum sibi finem idoneis, hoc est ad sacrae disciplinae instaurationem. Qua in re prorsus abtuit ab illorum ingenio, qui speciem studii fervidioris iinponunt contumaciae suae. Itaque, incipiens judicium a domo Bei 2, primum omnium cleri disciplinae ad certas leges conformandae atymum adjecit; cujus rei causa sacri ordinis alumnorum Seminaria exeitavit, sacerdotum congregationes, queis nomen oblatis, instituit, religiosas familias tum veteres tum recentiores adseivit, concilia coegit, quaesitis undique praesidiis coeptum opus munivit auxitque. Mox emendandis popuii moribus haud remissiorem admovit manum, sibi dictum reputans quod olim prophetae: Ecce constitui te hodie ut evellas et destruas, ut disperdas et dissipes, et aedifices et plantes 3. Quare bonus pastor ecclesias provinciáé ipse per se nec sine magnó laboré lustrans, arrepta similitudine divini Magistri, pertransiit benefaciendo et sanando gregis vulnera; quae passim deprehenderet incommoda, sive ex inscitia sive ex neglectu legum profecta, tollere atque 1 Conc. Prov. VI, sub finem. - » I. Petr. IV, 17. 8 Jer. I, 10. 13**