Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

Cum hac primordiorum saluberrima disciplina valde conjunctum est officium sacri oratoris, in quo memoratae virtutes multo magis requiruntur. Itaque Caroli stu­dia et consilia provincialibus in Synodis ac dioecesanis eo potissimum fuere conversa ut concionatores fingerentur, qui in minis­terio verbi versari sancte atque utiliter pos­sent. Quod idem, ac forte gravius, quae modo sunt tempóra postulare a nobis vi­dentur, quum tot hominum nutet fides, nec desint qui, captandae gloriolae cupidine, ingenio aetatis indulgeant, adulterantes ver­bum Bei, vitaeque cibum subducentes fide­libus. Quamobrem summa vigilantia caven­dum nobis est, Venerabiles Fratres, ne per vanos homines ac leves vento pascatur grex; sed ut vitali alimento roboretur per ministros verbi, ad quos illa pertinent: Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo ex­hortante per nos: reconciliamini Deo 1; — per ministros el legatos non ambulantes in astutis, neque adulterantes verbum Bei, sed in mani­festatione veritatis, commendantes semetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo*; — operarios inconfusibiles tractantes verbum veritatis\ Nec minus usui nobis erunt nor­máé illae sanctissimae maximeque frugi­ferae, quas mediolanensis antistes, Pauliinis verbis expressas, commendare solebat fide­libus: Cum accepissetis a nobis verbum audi­tus Dei, accepistis illud, non ut verbum ho­minum, sed, sicut est vere. verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis 4. Ita sermo Dei vivus et efficax et pene­trabilior omni gladio h, non solum ad fidei conservationem ac tutelam adducet, sed etiam ad virtutum proposita mire animos inflammabit; quia fides sine operibus mortua est 6, et non auditores légii justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur 1. 1 II. Cor. V, 20. - 2 II. Cor. IV, 2. - 3 II. Tim. II, 15. - 4 I. Thess. II. 13. - 5 Hebr. IV, 12. - 6 Jacob. II, 26. - 7 Rom. II, 13. Atque hac etiam in re cernere licet, utriusque instaurationis quam sit ratio dis­similis. Nam qui falsam propugnant, ii stul­torum imitati inconstantiam, praecipiti cursu solent ad extrema decurrere, sive fidem sic efferentes, ut ab ea recte agendi necessita­tem sejungant, sive in sola natura excel­lentiam omnem virtutis collocantes, remotis fidei ac divinae gratiae praesidiis. Quo fit ut, quae a naturali honestate ducuntur offi­cia nihil sint aliud nisi simulacra virtutis, nec diuturna illa quidem, nec ad salutem I satis idonea. Horum igitur actio, non ad restaurationem disciplinae, sed ad fidei mo­! rumque eversionem est comparata. Contra qui ad Caroli exemplum, veri­tatis amici minimeque fallaces, salutari re­rum conversioni student, hi extrema devi­tant, neque certos excedunt fines, quos ultra nequit instauratio ulla consistere. Et­enim Ecclesiae ejusque Capiti Christo fir­missime adhaerentes, non modo inde robur vitae interioris hauriunt, sed exterioris etiam actionis metiuntur modum, ut sanandae hominum societatis opus tuto aggrediantur. Est autem proprium divinae hujus missio­nis, in eos perpetuo transmissae qui Christi legatione functuri essent, docere omnes gen­tes, non solum ea quae ad credendum, sed etiam quae ad agendum pertinerent, hoc est, uti Christus edixit: servare omnia quae­cumque mandavi vobis 1. Ipse enim est via, veritas et vita''', qui venit ut homines vitám habeant et abundantius habeant 3. Quia vero officia illa retineri omnia duce tantum na­tura est difficillimum, quin etiam multo positum superius quam ut humanae vires ipsae per se consequi possint; idcirco Eccle­sia magisterio suo adjunctum habét chri­stianae régimén societatis ejusque ad om­nem sanctitatem instituendae munus, dum per eos qui pro suo quisque statu et offi­cio sese illi ministros adjutoresve praebent, 1 Matth. XXVIII, 18, 20. - 2 Joan. XIV, 6. -' 3 Joan. X, 10,

Next

/
Thumbnails
Contents