Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 87 — fidelissimus, quam propugnator acerrimus. Nec enim sine multis ejus vigiliis, angus­tiis, laboribus omne genus, res est ad exi­tum perducta. Haec tamen omnia nihil erant aliud nisi praeparatio quaedam vitaeque tiroci­nium, quo et pietate animus et mens do­ctrina et laboré corpus exercerentur, ita ut modestus juvenis ac de se demisse sentiens instar esset argillae in manibus Domini ejusque in terris Vicarii. Hanc scilicet ratio­nem ineundae viae novarum rerum fauto­res illi contemnebant eadem stultitia qua nostri, minimé secum reputantes, mirabilia Dei ex umbra et silentio parentis animi pieque precantis in apricum prof'erri, in eáque exercitatione germen futuri adscen­sus, haud secus ac in semente spem colli­gendae messis, includi. Nihilominus, quod paullo superius atti­gimus, auspicata tam faustis initiis vitae sanctitas et actio tum se maximé explicuit effuditque fructus uberrimos, quum „urbano splendore et amplitudine relictis, bonus ope­rarius in messem quam susceperat (Medio­lanum), discedit, ubi partes suas in dies magis implendo, agrum illum, malitia tem­porum, vepribus turpiter deformem ac sil­vescentem, in eum restituit nitorem, ut Ecclesiam Mediolanensem, praeclarum exem­plum redderet ecclesiasticae disciplinae" l. Tam multa tamque praeclara is est conse­quutus conformando instaurationis opus ad normás a Concilio Tridentino paullo ante propositas. Enimvero Ecclesia, probe intelligens, quam sint sensus et cogitatio humani cordis in malum pronacum vitiis et erroribus dimicare nunquam destitit, ut destruatur corpus peccati et ultra non serviamus peccato 3. Qua in contentione, quemadmodum ipsa sibi magistra est et impellitur gratia, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum 1 Bulla „Unigenitus". - " Qen. VIII, 21. - 3 Rom. VI, 6. Sanctum; ita cogitandi agendique normám sumit a Doctore gentium, ajente: Renova­mini spiritu mentis vestrae\ — Et nolite con­formari huic saeculo, sed ref'ormamini in no­vitate sensus vestri, ut probetiquae sit volun­tas Bei bona et beneplacens et perfecta 2. Quam quidem se metam contigisse Eccle­siae filius atque instaurator non fictus exi­stimat nunquam ; ad eam tantummodo niti profltetur cum eodem apostolo; quae retro sünt obliviscens, ad ea verő quae sunt priora extendens meipsum, ad dcstinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu 3. Inae consequitur ut et nos cum Christo in Ecclesia conjuncti crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus augmentum facit in aedificationent sui in charitate 4, et Ecclesia Mater in dies ma­gis efliciat ratum sacramentum divinae vo­luntatis, hoc est, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo\ Ad haec animum non intenderunt au­ctores illi redintegrandae suo marté fidei ac disciplinae, quorum conatibus restitit Borro­meus; nec ea nostri melius vident, quibus­cum strenue nobis, Venerabiles Fratres, est dimicandum. Nam et hi Ecclesiae doctri­nam, leges, instituta subvertunt, habentes in lingua promptum cultioris humanitatis studium, non quod eo de negotio valde laborent, sed quo titulis ad ostentationem paratis pravitatem consiliorum queant faci­lius obtegere. Quid autem re agant, quid moliantur, quod iter affectent, neminem vestruin fugit, eorumque consilia denuntiata per Nos fue­runt atque damnata. Proposita namque ipsis est communis omnium ab PZcclesiae Hde ac disciplina secessio, eo vetere illa dete­rior quae Caroli aetatem in discrimen ad­duxit, quo callidius in ipsis fere Ecclesiae 1 Ephes. IV, 23. - 2 Rom. XII, 2. - 8 Philip. III, 13, 14. - 4 Ephes. IV, 15, 16. - 6 Ephes. I, 9, 10.

Next

/
Thumbnails
Contents