Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
venis delitescit ac serpit, et quo subtilius ab absurde positis extrema deducuntur. Utriusque pestis origo eadem; inimicus homo, qui ad humanae gentis perniciem haud sane exsomnis, superseminavit zizaniam in medio tritici 1; idem abditum iter ac tenebricosum; eadem progressio, idem appulsus. Etenim, quemadmodum prior illa olim, qua fortuna rem daret eo vires inclinans, optimatium partes aut popularium alteram adversus alteram concitabat, ut utramque tandem ludificaret atque pessumdaret; sic recentior ista clades mutuam exacuit invidiam egentium ac locupletium, ut sua quisque sorté non contentus vitáin trahat usque miserrimam luatque poenain iis irrogatam, qui non regnum Bei et justitiam ejus quaerunt, sed caducis his rebus íluxisque adhaerescunt. Atque illud etiam graviorem facit praesentem conílictationem, quod, quum superiorum temporum turbulenti homines e doctrinae divinitus revelatae thesauro certa quaedam et fixa pleruinque retinerent, hodierni non ante quieturi videantur quam excisa omnia conspexerint. Everso autem religionis fundamento, et ipsam civilem conjunctionem disrumpi necesse est. Luctuosum sane spectaculum in praesens, formidolosum in posterum; non quod Ecclesiae incolumitati timendum sit, de qua dubitare divina promissa non sinunt, sed ob impendentia familiis gentibusque pericula, maximé quae pestiferum impietatis aífiatum aut impensius fovent aut ferunt patientius. In hoc tam nefario stultoque bello, cui commovendo dilatando socii et adjutores potentes accedunt interdum vei ipsi, qui Nobiscum facere Nostrasque tueri res deberent prae ceteris; in forma errorum adeo multiplici vitiorumque illecebris tam variis, quibus utrisque haud pauci etiam e nostris blandiuntur, capti specie novitatis ac doctrinae, aut inani spe ducti, Ecclesiam posse 1 Matth. XIII, 25. cum aevi placitis amice componi, pláne intelligitis, Venerabiles Fratres, nobis esse strenue obsistendum, iisdemque nunc armis excipiendum impetum hostium, quibus olim usus est Borromeus. Primum igitur, quoniam ipsam, veluti arcem, impetunt fidem, vei eam aperte denegando, vei impugnando subdole, vei doctrinae capita pervertendo, haec a Carolo saepe commendata meminerimus: „Prima et maxima Pastorum cura versari debet in iis quae ad fidem catholicam, quam S. Romana Ecclesia et colit et docet, et sine qua impossibile est piacere Beo, integre inviolateque servandam pertinent" 1. Et rursus: „In eo genere nullum tantum studium, quantum certe maximum requiritur, adhiberi possit" 2. Quapropter „haereticae pravitatis fermento", quod nisi cohibeatur totam massam corrumpit, hoc est pravis opinionibus ementita specie irrepentibus, quas in unum collectas modemismus profitetur, sanitas est opponenda doctrinae et reputandum cum Carolo: „quam summum in haeresis crimine proíligando studium et cura quam longe omnium dili— gentissima episcopi esse debeat" 3. Haud opus est equidem cetera verba referre sancti viri commemorantis Romanorum Pontificum sanctiones, leges, poenas in eos antistites constitutas, quibus purgandae dioecesis ab „haereticae pravitatis fermento" esset cura remissior. Nonnihil tamen juverit ad ea quae inde concludit diligenter attendere. „Proinde, inquit, in ea perenni sollicitudine perpetuaque vigilia episcopus versari in primis debet, ut, non modo pestilentissimus ille haeresis morbus nusquam in gregem sibi commissum irrepat, sed omnis pláne suspicio ab eo quam longissime absit. Si vero fortasse, quod pro sua pietate et misericordia Christus Domimus avertat, irrepserit, in eo maximé elaboret omni ope, ut quam celerrime depel1 Conc. Prov. I, sub initium. — a Conc. Prov. V, Pars I. - 8 Ibid.