Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 86 — Deinde, iniquorum imitati morém, ad quos pertinet comminatio: Vae qui dicitis malum bonum et bonum malum 1, rebellium tumultum et illám fidei morumque cladem appellarunt instaurationem, sese autem disciplinae veteris restitutores. Re tamen vera corruptores exstiterunt, quod, extenuatis Európáé per contentiones et bella viribus, defectiones horum temporum et secessiones maturarunt, quibus uno velut impetu facto, triplex illud, antea disjunctum, dimicationis instauratum est genus, a quo invicta et sospes Ecclesia semper evaserat; hoc est, primae aetatis cruenta certamina; domesticam subinde pestem errorum ; denique, per speciem sacrae libertatis vindicandae, eam vitiorum luem ac disciplinae eversionem, ad quam fortasse nec aetas média processerat. Decipientium hominum turbae Deus opposuit veri nominis instauratores, eosque sanctissimos, qui aut cursum illum praecipitem retardarent ardoremque restinguerent, aut illata inde damna sarcirent. Quorum labor assiduus et multiplex in restituenda disciplina eo majori solacio Ecclesiae fűit, quo graviori haec premebatur angustia, comprobavitque sententiam: Fidelis Deus, qui faciet etiam cum tentatione proventum 2. Iis in adjunctis laetitiam Ecclesiae cumulavit oblata divinitus Caroli Borromei singularis navitas vitaeque sanctitas. Fűit autem in ejus ministerio, Deo sic disponente, propria quaedam vis et efflcientia, non solum ad infringendam audaciam factiosorum, sed etiam ad erudiendos Ecclesiae filios atque excitandos. Ulorum namque et insanos cohibebat ausus, et inanes criminationes diluebat, eloquentia usus omnium potentissima, suae vitae et actionis exemplo; horum vero spem erigebat, alebat ardorem. Atque illud in ipso fűit pláne mirabile, quod veri restauratoris dotes, quas in aliis disjunctas cernimus atque 1 Isai. V, 20. - 2 I. Cor. X, 13. distinctas, ab juvenili aetate in se omnes recepit in unum collectas, virtutem, consilium, doctrinam, auctoritatem, potentiam, alacritatem, effecitque ut in commissam sibi catholicae veritatis defensionem contra grassantes errores, quod idem erat Ecclesiae universae propositum, singulae conspirarent, intermortuam in multis ac paene restinctam excitans fidem, providis eam legibus institutisque communiens, collapsam disciplinam restituens, cleri populique móres ad christianae vitae rationem strenue revocans. Sic, dum partes instauratoris tuetur omnes, haud minus mature servi boni et fidelis fungitur muniis, ac deinde sacerdotis magni, qui in diebus suis piacúit Deo et inventus est justus; pláne dignus in quem cujusvis generis homines tum e clero tum e populo, divites aeque ac inopes, tamquam in exemplar intueantur; cujus excellentiae summa in episcopi atque antistitis laude continetur, qua, Petri Apostoli dictis obtemperans, factus est forma gregis ex animo 1. Nec minus movet admirationem quod Carolus, nondum exacto anno aetatis suae vicesimo, summos honores consecutus, magnis ac perarduis Ecclesiae negotiis tractandis adhibitus, ad perfectam cumulatamque virtutem, per contemplationem rerum divinarum, qua in sacro secessu animum renovaverat, in dies magis contenderet, eluceretque spectaculum mundo et angelis et hominibus. Tum vere Dominus coepit, ut meraorati Decessoris Pauli V. verbis utamur, mirabilia sua in Carolo pandere; sapientiam, justitiam, divini honoris et catholici provehendi nominis studium flagrantissimum, in primisque curam instaurandae Fidei Ecclesiaeque universae, quod opus in augusto illo Tridentino Consilio agitabatur. Cujus habiti laus ab eodem pontifice ab omnique posteritate sic tribuitur Carolo, quasi viro, qui, non ante illius exsequutor exstiterit 1 I. Petr. V, 3.