Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 85 — insidiae callidiores afferre illi supremum videntur exitium, usque adeo, ut filios non paucos de gremio ejus avulsos in vitiorurn et impietatis gurgitem transversos agant, eo praesentiorem experitur tutelam Numinis. Efficit enim Deus ut error ipse, velint nolint improbi, in triumphum cedat veritatis, cui custodiendae Ecclesia advigilat; corruptio in incrernentum sanctitatis, cujus altrix ipsa est atque magistra; vexatio in mirabiliorem salutem ex inimicis nostris. Ita fit ut, quo tempore Ecclesia profanis oculis videtur saevioribus jactata íluctibus ac paene demersa, tunc nempe pulchrior, validior, purior emergat, maximarum emicans fulgore virtutum. Sic Dei summa benignitas novis argumentis conflrmat, Ecclesiam opus esse divinum; sive quod in causa suscipiendi doloris maxima, ob irrepentes in ipsa ejus membra errores et noxas, ei det superandum discrimen; sive quod ratum etficiat Christi verbum : Portae inferi non praevalebunt adversus eam 1; sive quod eventibus illud comprobet: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi-; sive denique quod arcanae virtutis testimonium perhibeat, qua promissus a Christo, maturo hujus in caelum redilu, alius Paraclitus in ipsam jugiter effunditur, ipsam tuetur et in omni tribulatione solatur; spiritus, qui cum ipsa maneat in aeternum; spiritus veritatis, quem mundus nonpotest accipere, quia non videt eum nec scit eum, quia apud vos manebit et apud vos erit\ Hoc ex fonté vita et robur Ecclesiae derivatur; hinc quod eadem, ut Concilium Oecumenicum Vaticanum habét, manifestis notis instructa et „tamquam signum levatum in nationes", a quavis alia societate secernitur 4. Nec sane absque divinae potentiae prodigio fieri potest ut, diffluente licentia et passim deficientibus membris, Ecclesia, qua1 Matth. XVI, 18. - » Matth. XXVIII, 20. - 8 Joan. XIV, 16. sqq. - 26,59: - XVI,7.sqq. - 4 Sessio III, c. 3. tenus est corpus Christi mysticum, a doctrinae, legum finisque sui sanctitate nunquam desciscat; ex iisdem rerum causis pares consecutiones et utilitates derivet; ex complurium filiorum fide ac- justitia fructus capiat salutis uberrimos. Nec minus perspicuum haustae a Deo vitae habét indicium, quod in tam foeda pravarum opinionum colluvie, in tanto perduellium numero, in errorum facie adeo multiplici, constans et immutabilis perseveret, columna et firmamentum veritatis, in unius professione doctrinae, in eadem communione sacramentorum, in divina sui constitutione, in regimine, in disciplina morum. Idque eo plus habét admirationis, quod ipsa, non solum resistit malo, sed etiam vincit in bono malum, nec bene precari desinit amicis atque inimicis, de eo tota laborans idque assequi cupiens, ut et communitas hominum et seorsim singuli christianis institutis renoventur. Est enim hoc proprium ejus munus in terris, cujus benehcia vei ipsi ejus inimici sentiunt. Mirabilis hic Dei providentis influxus in instaurationis opus ab Ecclesia provectum luculenter apparet ea maximé aetate, quae ad bonorum solacium dedit Carolum Borromeum. In eo dominatu cupiditatum, omni fere perturbata et offusa cognitione veritatis, perpetua erat cum erroribus dimicatio, hominumque societas in pessima quaeque ruens, gravem videbatur sibi conilare perniciem. Inter haec superbi ac rebelles homines consurgebant, inimici Crucis Christi qui terrena sapiunt quorum Deus venter est 1. Hi non moribus corrigendis, sed negandis Fidei capitibus animum intendentes, omnia miscebant, iatiorem sibi aliisque muniebant licentiae viam, aut certe auctoritatem Ecclesiae ductumque defugientes, pro lubitu corruptissimi cujusque principis populive, quasi imposito jugo, doctrinam ejus, constitutionem, disciplinam in excidium petebant. 1 Philip. III, 18, 19.