Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 55 — pergere velit ad Americae partes, satis erit ut proprius Ordinarius his perspectis, ac dummodo de caetero nihil obstet, eum rauniat in scriptis sua licentia ad tempus (unius anni limitem non excedens), in qua ipsae abeundi causae declarentur, cum con­ditione, ut suspensus illico maneat a divi­nis expleto constituto tempore, nisi ejus legitimam prorogationem obtinuerit. 6. Non comprehendunturhis legibusde emi­gratione in Americam ii sacerdotes, qui ad hoc speciali aliquo gaudent apostolico privilegio. Hac lege, noxia plura remota et su­blata fuerunt, non tamen omnia, neque ex toto. Experientia enim docuit, ex praepo­stera art. 5, superius recensiti interpreta­tione, salutaris illius legis effectum saepe­numero fuisse frustratum. Praeterea constitit, nedűm ex Italia, sed ex aliis quoque Euró­páé regionibus nimiam esse, quandoque etiam perniciosam, sacerdotum migrationem in Americam, et ad insulas Philippinas. Quare Emi S. C. Patres, plurium Epi­scoporum relationibus ri.te, uti par erat, inspectis, eorumdem Episcoporum votis ob­secundantes, rebus omnibus mature per­pensis, censuerunt latius atque uberius esse hac de re providendum nova generáli lege, quae his captibus continetur: I. Pro Italiae clericis, firmis dispositio­nibus contentis in circularibus litteris diei 27. mensis Julii 1890. sub numm. 1. 2. 3. 4. et 6. Ordinariorum omnium tam Ita­liae quam Americae conscientia super plena earum observantia graviter oneratur. Facultas vero sub num. 5. concessa circumscribitur ad casum strictae et urgen­tis necessitatis ut e. g. pro gravi infirmi­tate alicujus in America degentis, quem christiana charitas aut pietatis officium in­visere exigant, neque tempus suppetat re­currendi ad S. Sedem. Sed in hoc et simi­libus adjunctis causa urgentis necessitatis in discessoriis litteris clare ac determinatae exprimenda erit, absentiae tempus ad sex menses circumscribendum et de re statim edocenda S. Concilii Congregatio. II. Extra Italiam vero in posterum ne liceat Europae Ordinariis disccssoriales pro America suis Clericis largiri, nisi requisito prius consensu Episcopi dioecesis illius, ad quam sacerdos pergere cupit, permutatis ad hunc finem secretis litteris, in quibus de aetate et de moralibus atque intellectualibus qualitatibus migrantis sacerdotis America­nus Praesul doceatur. Excipitur tamen casus strictae et ur­gentis necessitatis, in quo, pari modo ac supra, licentia a proprio Ordinario concedi poterit, sed ad sex menses tantum valitura, adnotata causa urgentis necessitatis et rno­nito per Epistolam Episcopi loci ad quem Sacerdos proficiscitur. III. Pro migraturis denique ex quali­betorbis perte ad Philippinas insulas eaedem leges ac normae serventur ac pro Italis Sacerdotibus ad Americam pergentibus, hac tamen differentia ut pro Europae sacerdo­tibus venia expetenda sit a S. Congrega­tione Concilii; pro Americae vero aut alte­rius regionis sacerdotibus, a Delegatione Apostolica W^ashingtoniae. Itaque in posterum discessioriae litterae pro clericis in Americam et ad Insulas Phi­lippinas migraturis conficiantur in forma specifica, juxta regulás superius statutas; et aliter factae nullius valoris sint, et qua tales ab Ordinariis illarum dioeceseon aestimentur. Facta autem de his omnibus relatione SSmo D. N. Pio PP. X. in audientia diei 17. Septembris p. e. ab infrascripto Cardi­nali Praefecto, Sanctitas Sua decreta Emo­rum Patrum confirmavit, per circulares S. C. litteras publicari, et ab omnibus rite observari mandavit, contrariis quibuscumque minimé obstantibus. Dátum Romae ex aedi­bus S. C. Concilii, die 14. Novembris 1903. L. f S. — V. Card. Vannutelli, Ep. Praen., Praefectus. C. De Lai, Secretarius. Coloczae, die 13. Április 1910.

Next

/
Thumbnails
Contents