Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 170 -­examinibus pro collatione beneficiorum atque sint unum et idem ac examinatores de quibus statuit Trid. Synod. cap. 18. sess. 24. ele reform.; an potius sint distincti et adhibendi dumtaxat pro amotione decer­nenda. R. Affirmative ad I a m partém, negatíve ad II a m. 2. An examinatores sive synodales sive prosynodales nunc existentes, per idem decretum a munere cessent. R. Servetur dispositio finalis decreti. 3. Utrum Ordinarii, quando Synodus non celebratur, adhuc indigeant indulto S. Sedis pro eligendis examinatoribus. R. Negatíve. 4. Utrum Ordinarii possint eligere aliquem sacerdotem regularem in examina­torem vei consultorem. R. Affirmative, dummodo sacerdos re­guláris parochus sit, si in consultorem eli­gatur. 5. Utrum eligere possint extradioece­sanum. R. Affirmative in parvis dioecesibus, aut quoties justa aliqua causa intercedat. 6. Utrum Ordinarius inter examina­tores accensere possit Vicarium suum gene­ralem. R. Non expedire. 7. Utrum inter examinatores aliquot parochi accenseri possint. R. Affirmative. 8. Utrum una eademque persona esse possit simul examinator et consultor. R. Affirmative, sed non in eadem causa. Generatim tamen expedit ne plura officia in una eademque persona cumulentur. 9. Utrum consultores dioecesani de quibus in § 2., can. 4. quorum consensus (quoties deficiat capitulum cathedrale) requi­ritur in electione examinatorum et paro­chorum consultorum, iidem sint ac colle­gium praefatum parochorum consultorum. R. Negatíve; sed consultores dioecesani stant loco capituli in aliquibus dioecesibus ubi cathedrale capitulum erigi adhuc non potuit. 10. Utrum in computanda antiquitate electionis ratio habenda sit electionum prae­cedentium; an dumtaxat electionis praesen­tis, ita nempe ut qui bis vei ter eleclus jam fuerit, antiquior non habeatur illo qui prima vice electus sit, dummodo pari die electio evenerit. R. Negatíve ad I a m partém, affirmative ad II a m. 11. Utrum error in computanda anti­quitate et admissio alicujus examinatoris seu consultoris, hac de causa illegitima, inducat nullitatem actorum. R. Negatíve. 12. Utrum jusjurandum in can. 7. prae­seriptum debeat singulis vicibus in singulis causis renovari, an sufficiat illud semel emittere post electionem aut in primo con­ventu. R. Sufficit semel emissum, durante munere, dummodo pro omnibus causis fuerit emissum. Potest tamen Ordinarius exigere ab examinatoribus et consultoribus ut illud renovent in casibus particularibus, si id expediens judicaverit. — L. f S. C. Card. De Lai, Secretarius. Scipio Tecchi, Adsessor. Coloczae, die 18. Novembris 1910. Ludovicus Kleiner, vicarius capitularis.

Next

/
Thumbnails
Contents