Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

Ordinario, vei ab ejus delegato, adsistente aliquo sacerdote, qui actuarii munere fun­gatur, ac de ipsa invitatione documentum redigat in actis curiae servandum. § 2. Una cum invitatione ad renun­ciandum debent vei scripto vei verbis, ut supra, parocho patefieri causae seu ratio ob quam invitatio fit, argumenta quibus ratio ipsa innititur, servatis tamen debitis cautelis de quibus in can. 11. examina­torum sufíragium postulatum et impetratum. § 3. Si agatur de occulto delicto, et invitatio ad renunciandum scripto fiat, causa aliqua dumtaxat generális nuncianda est; ratio autem in specie cum argumentis qui­bus delicti veritas comprobatur, ab Ordinario verbis dumtaxat est explicanda, adsistente uno examinatorum qui actuarii munere fungatur, et cum cautelis ut supra. § 4. Denique sive scripto sive voce invitatio fiat, admonendus parochus est, nisi intra decem dies ab accepta invitatione aut renunciationem exhibuerit, aut efficacibus argumentis causas ad amotionem invocatas falsas esse demonstraverit, ad amotionis decretum esse deveniendum. Can. 11. § 1. In communicandis argumentis quibus comprobatur veritas causae ad re­nunciationem obtinendam adductae, cavea­tur ne nomina pateíiant recurrentium vei testium, si ii secretum petierint, aut eti­amsi secretum non petierint, si ex adjunctis praevideatur eos vexationibus facile expo­situm iri. § 2. Item relationes ac documenta quae sine periculo magnae populi offensionis, rixarum vei querelarum palam proferri non possunt, scripto ne patefiant; imo ne verbis quidem, nisi cauto omnino ne memorata incommoda eveniant. Can. 12. Fas autem parocho est, invitatione cum assignato temporis limité accepta, dilatio­nem ad deliberandum vei ad defensionem parandam postulare. Quam Ordinarius po­test justa de causa, cum examinatorum consensu, et modo id non cedat in detri­mentum animarum, ad alios decem vei viginti dies concedere. Can. 13. § 1. Si parochus invitationi sibi factae assentiri et paroecia se abdicare statuat renunciationem edere potest etiam sub con­ditione, dummodo haec ab Ordinario legi­time acceptari possit et acceptetur. § 2. Fas autem parocho renuncianti est loco causae ab Ordinario invocatae aliam ad renunciandum allegare sibi minus mo­lestam vei gravem, dummodo vera et honesta sit, e. g. ut obsequatur Ordinarii desideriis. § 3. Renunciatione sequuta et ab Ordi­nario acceptata Ordinarius beneficium vei officium vacans ex renunciatione declaret. V. — De amotionis decreto. Can. 14. § 1. Si parochus intra utile tempus nec renunciationem emittat, nec dilationem postulet, nec causas ad amotionem invo­catas oppugnet, Ordinarius, postquam con­stiterit invitationem ad renunciandum rite •factam, parocho innotuisse, neque ipsum quominus respondeat legitime impeditum fuisse, procedat ad amotionis decretum, servatis regulis quae in sequentibus cano­nibus statuuntur. § 2. Si vero non constet de superius indicatis duobus adjunctis, Ordinarius oppor­tune provideat, aut iterans parocho invitati­onem ad renunciandum, aut eidem proro­gans tempus utile ad respondendum. Can. 15. § 1. Si parochus oppugnare velit cau­sas ad amotionem decernendam invocatas, debet intra utile tempus scripto deducere jura sua, allegationibus ad hoc unum direc-

Next

/
Thumbnails
Contents