Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 167 tis, ut causam ob quam renunciatio petitur impugnet et evertat. § 2. Potest etiam ad aliquod factum vei assertum quod sua intersit comproban­dum, duos vei tres testes proponere, et ut examinentur postulare. § 3. Ordinarii tamen est cum exami­natorum consensu eos vei aliquot ipsorum, si idonei sint et eorum examen necessarium videatur, admittere et excutere; vei etiam, si causa amotionis liqueat et testium exa­men inutile et ad moras nectendas petitum appareat, excludere. § 4. Quod si allegationibus exhibitis, dubium exoriatur quod diluere oporteat ut tuto procedi liceat, Ordinarii erit cum exa­minatorum consilio, etiam parocho non pos­tulante, testes qui necessarii videantur in­ducere, et parochum ipsum, si opus sit, interrogare. Can. 16. § 1. In examine testium sive ex officio sive rogante parocho inductorum, ea dum­taxat serventur quae necessaria sint ad veri­tatem in tuto ponendam, quolibet judiciali apparatu et reprobationibus testium exclusis. § 2. Eadem regula in interrogatione parochi, si locum habeat servetur. Can. 17. § 1. Si parochus intersit et documenta ac nomina testium ipsi patefiant, ipsiusmet erit, si possit ac velit, contra ea quae affe­runtur excipere. § 2. Quando vero parochus juxta can. 9. invitari nequeat ad jura sua deducenda, aut quando juxta can 11. testium nomina et aliqua documenta ei manifestari nequeant, ipse Ordinarius curas et industrias omnes adhibeat, (seu diligentias, ut vulgo dicitur, peragat) ut de documentorum valore et de testium fide justum judicium fieri possit. Can. 18. § 1. Ad renunciationem et amotionem impediendam nefas parocho est turbas ciere, ! publicas subscriptiones in sui favorem pro­movere, populum sermonibus aut scriptis excitare, aliaque agere quae legitimum juris­dictionis ecclesiasticae exercitium impedire possunt: secus, juxta prudens Ordinarii judicium, pro gravitate culpae puniatur. § 2. Insuper cum agatur de re ad con­sulendum animarum bono directa et admi­nistrativo modo resolvenda, parochus, nisi legitime impeditus sit, debet ipse per se, excluso aliorum interventu, adstare. Si autem impeditus sit, potest probum aliquem sacer­dotem sibi benevisum et ab Ordinario accep­tatum procuratorem suum constituere. Can. 19. § 1. Omnibus expletis quae ad justam parochi tuitionem pertinent, de amotionis decreto ab Ordinario cum examinatoribus discutiendum est, et per secreta suffragia juxta praescripta in can. 6. res est definienda. § 2. Suffragium autem pro amotione nemo dare debet, nisi sibi certo constet causam parocho denuntiatam vere adesse eamque legitimam. Can. 20. § 1. Si conclusio sit pro amotione, de­cretum ab Ordinario edi debet, quo gene­ratim statuatur ratione boni animarum parochum amoveri. Propria autem et pecu­liaris amotionis causa exprimi potest pro prudenti Ordinarii judicio, si id expediat et absque incommodis liceat. Mentio tamen semper facienda erit de invitatione facta ad renunciandum, de exhibitis a parocho alle­gationibus ac de requisito et obtento exami­natorum sufíragio. § 2. Decretum indicendum est sacer­doti; sed promulgari non debet, nisi elapso tempore utili ad interponendum recursum. Can. 21. Si conclusio non sit pro amotione, certior ea de re faciendus est parochus. Ordinarius autem ne omittat addere moni-

Next

/
Thumbnails
Contents