Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 165 — a munere cessantibus, alios prosynodales Ordinarius substituet de consensu Capituli Cathedralis, et hoc deficiente, de consensu Consultorum dioecesanorum. §. 3. Quae regula servetur quoque in examinatoribus et parochis consultoribus eligendis, quoties synodus non habeatur. §. 4. Examinatores et consultores sive in synodo, sive extra synodum electi, post quinquennium a sua nominatione, vei etiam prius, adveniente nova synodo, officio ca­dunt. Possunt tamen, servatis de jure ser­vandis, denuo eligi. §. 5. Removeri ab Ordinario durante quinquennio nequeunt, nisi ex gravi causa et de consensu capituli cathedralis, vei consultorum dioecesanorum. Can. 5. §. 1. Examinatores et parochi consul­tores ab Ordinario in causa amotionis assu­mendi, non quilibet erunt, sed duo seniores ratione electionis, et in pari electione seni­ores ratione sacerdotii, vei, hac deficiente, ratione aetatis. §. 2. Qui inter eos ob causam in jure recognitam suspecti evidenter appareant, possunt ab Ordinario, antequam rem trac­tandam suscipiat, excludi. Ob eamdem causam parochus potest contra ipsos exci­pere, cum primum in causa veniat. §. 3. Alterutro vei utroque ex duobus prioribus examinatoribus vei consultoribus impedito vei excluso, tertius-vel quartus eodem ordine assumetur. Can. 6. §. 1. Quoties in canonibus qui sequun­tur expresse dicitur, Ordinario proceden­dum esse de examinatorum vei consul­torum consensu, ipse debet per secreta suf­fragia rem dirimere, et ea sententia probata erit quae duo saltem suffragia favorabilia tulerit. §. 2. Quoties vero Ordinarius de con­silio examinatorum vei consultorum proce­dere potest, satis est, ut eos audiat, nec ulla obligatione tenetur ad eorum votum, quamvis concors, accedendi. §. 3. In utroque casu de consequenti­bus ex scrutinio scripta relatio fiat, et ab omnibus subsignetur. Can. 7. §. 1. Examinatores et consultores de­bent sub gravi, dato jurejurando, servare secretum officii circa omnia quae ratione sui muneris noverint, et maximé circa do­cumenta secreta, disceptationes in consilio habitas, suffragiorum numerum et rationes. §. 2. Si contra fecerint, non solum a munere examinatoris et consultoris amo­vendi erunt, sed alia etiam condigna poena ab Ordinario pro culpae gravitate, servatis servandis, multari poterunt: ac praeterea obligatione tenentur sarciendi damna, si quae fuerint inde sequuta. IV. — De invitatione ad renunciandum. Can. 8. Quoties itaque, pro prudenti Ordinarii judicio, videatur parochus incidisse in unam ex causis superius in can. 1. recensitis, ipse Ordinarius duos examinatores a jure statu­tos convocabit, omnia eis patefaciet, de veri­tate et gravitate causae cum eis disceptabit, ut statuatur sitne locus formali invitationi parochi ad renunciandum. Can. 9. § 1. Formális haec invitatio semper praemittenda est antequam ad amotionis decretum deveniatur, nisi agatur de insania, vei quoties invitandi modus non suppetat, ut si parochus lateat. § 2. Decernenda autem est de exa­minatorum consensu. Can. 10. § 1. Invitatio scripto facienda >gene­ratim est. Potest tamen aliquando, si tutius et expeditius videatur, verbis fleri ab ipso 33*

Next

/
Thumbnails
Contents