Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 163 X XVII. Nr. 4895. Amotio admi­nistrativa ab officio et be­neficio curato. JVTaxima cura semper Ecclesiae fűit, ut christiano populo praeessent et animarum . saluti prospicerent selecti e sacerdotum numero viri, qui vitae integritate niterent et cum fructu suis muniis fungerentur. Quamvis autem, ut hi rectores quae paroeciae utilia aut necessaria esse judicarent alacriore possent animo suscipere soluti metu ne ab Ordinario amoverentur pro lubitu, praescriptum generatim fuerit, ut stabiles in suo officio permanerent; nihilominus, quia stabilitas haecin salutem est inducta fidelium, idcirco sapienti consilio cautum est, ut eadem non sic urgeatur, ut in perniciem potius ipsorum cedat. Quapropter, si quis scelestus creditum sibi gregem destruat magis quam aedificet, is debet, juxta antiquissimum et constantem Ecclesiae morém, quantum fas est, instituto judicio de crimine, beneficio privari, hoc est a parochiali munere abduci. Quod si, vi canonici juris, criminali judicio ac poenali destitutioni non sit locus; parochus autem hac illáve de causa, etiam culpa semota, utile ministerium in paroecia non gerat, vei gerere nequeat, aut forte sua ibi praesentia noxius évadat; alia suppetunt remedia ad animarum saluti consulendum. In his potissimum est parochi amotio, quae oeconomica seu discipli­naris vulgo dicitur, et nullo judiciali apparatu, sed administrativo modo decernitur, nec parochi poenam prositam habét, sed utilitatem fidelium. Salus enim populi suprema lex est: et parochi ministerium fűit in Ecclesia insti­tutum, non in coinmodum ejus cui commit­titur, sed in eorum salutem pro quibus confertur. Verum, quum de hac amotione cano­nicae leges haud pláne certae perspicuaeque viderentur, coetus, Consultorum et Emorum Patrum ecclesiastico codici conficiendo LITT. CIRC. 1910. praepositus, rem seorsim ac repetito studio tractandam suscepit; collatisque consiliis, censuit formám quandam accuratiorem esse statuendam, qua gravis haec ecclesiasticae disciplinae pars regeretur. Quae studia quum SSmus D. N. Pius PP. X et vidisset et probasset, quo tutius in re tanti momenti procederet, sententiam quoque sacrae hujus Congregationis Consistorialis exquirendam duxit. Qua excepta et probata, ut Ecclesia posset, nulla interjecta mora, novae hujus disciplinae beneficio frui, decretum per hanc S. Congregationem edi jussit, quo novae normae de amotione administrativa ab officio vei beneficio curato statutae promulgarentur eaedemque canonicam legem pro universa Ecclesia constituerent, omnibus ad quos spectat rite religioseque servandam. Hae autem normae hisce qui sequuntur canonibus continentur. I. — De causis ad amotionem requisitis. Can. 1. Causae ob quas parochus administra­tivo modo amoveri potest hae sunt: 1-o. Insania, a qua ex peritorum sen­tentia perfecte et sine relabendi periculo sanus fieri non posse videatur; aut ob quam parochi existimatio et auctoritas, etiamsi convaluerit, eam penes populum fecerit jacturam, ut noxium judicetur eumdem in officio retinere. 2-o. Imperitia et ignorantia quae paroeciae rectorem imparem reddat suis sacris officiis. 3-o. Surditas, caecitas et alia quaelibet animae et corporis infirmitas, quae neces­sariis curae anirnarum officiis imparem in perpetuum vei etiam per diuturnum tempus sacerdotem reddant, nisi huic incommodo per coadjutorem vei vicarium occurri con­grue possit. 22*

Next

/
Thumbnails
Contents