Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 162 -nec bonum malum. Sit sapientibus et insipientibus debitor; ut fructum de profectu omnium consequatur." Quae quidem ut in futuro Archipraesule nostro omnia fulgeant charismata, enixis nos ad Deum precibus convertamus, ut ipse providentiá suá ostendat, quem elegerit accipere locum ministerii hujus et apostolatus. Quapropter praesentibus ordinamus, ut Dominica Ill-a Adventus seu die 11. Decembris in ecclesia Sororum Ludimagistrarum Colocensi (pro ecclesia cathedrali), item in cunctis archidioeceseos ecclesiis parochialibus necnon et Religiosorum, coram exposito Sanctissimo Sacramento pro impetrando bono Archipraesule missa solemnis „de Spiritu Sancto" celebretur, in fine vero missae cum populo tria Páter et Ave pie orentur. De qua publica supplicatione populus fidelis congruis gravibus verbis ex ainbone praevie edocendus erit. — Porro omnes in hac archidioecesi sacerdotes, tam saeculares quam regulares abhinc in qualibet missa, sive solemni sive privata, et quidem quum de re gravi agatur, juxta S. Rit. Congr. decretum 15. Maji 1819. editum, etiam festis duplicibus 1. et 2. classis non exceptis, collectam sumant e Missa „pro eligendo Pontifice" praescripta, mutatis mutandis, ad illud usque tempus, quo nominationem novi Archiepiscopi factam esse innotuerit. Coloczae, 6. Nov. 1910. Ludovieus Kleiner, Vicarius Capitularis.