Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 161 -XXVI. Nr. 5409. Paventatio defuncti Archipraesulis. (jTubernium archidioeceseos interimale capesseníi id mihi oinniuni primum atque moeslissimum incumbit officium, decernendi nempe, ut pro defuncto Archipraesule ac patre nostro amantissimo, 30-á post obitum die seu 28-á mensis currentis Novembris, in ecclesia Sororum Ludimagistrarum Colocensi, in qua propter restaurationem ecclesiae cathedralis functiones cathedrales peraguntur, necnon in qualibet archidioeceseos ecclesia parochiali, item Religiosorum, missa de Requiem cum Libera, omni qua par est solemnitate celebretur, ad quam populus fidelis Dominicá praecedenti aptis verbis convocetur. Praeterea ad eandem intentionem quilibet sacerdos hujus archidioeceseos juxta statuta dioecesana sex missas celebrabit. Quae quidem charitatis officia Patri nostro otpimo ideo certe sunt exhibenda, quia sapientissimo et inscrutabili divinae providentiae decreto fit, ut incerti haereamus, an non restent quaedam maculae, quae piissiman animam a triumphali in coelum ingressu adhuc arceant. Quamquam nos, qui totius fere vitae Illius testes, vitium humanae fragilitatis vix ullum, voluntatis pláne nullum in Illo deprehendimus, quive Eundem per 40 dies ingentibus aegritudinis cruciatibus, tamquam aurum in igne purgatorio, probari cernuimus, nos — inquam — dubitare haud possumus, quin anima Ejus, simulatque vinculis carnis soluta est, mox recepta sit in aeterna beatorum tabernacula. Fűit enim lile tantae virtutis, ut merito in Eum illud, quod in morte sancti Caroli Borromaei ab eruditissimo quodam cardinali concinnatum est, applicari possit elogium: „Innocentiá fűit Abel, probitate Noe, Abraham fide, obedientia Isaac, laboré Jacob, castitate Joseph, charitate Moyses, humilitate Dávid, zelo Elias, operarius inconfusibilis et nunquam otiosus, recte tractans verbum veritatis, neque aliquid gerens, quod ad Deum non tenderei; cujus animum ita Dei spiritus solidavit, ut eum invictum undique et invulnerabilem praestiterit. Omnium denique fűit fere charismatum aerarium et habitaculum." Ave pia anima nosque omnes a Te in tanta orbitate relictos, moestos, flentes, miseros solare! Id denique, quod nuper a Beata Maria Virgine tantis gemitibus postulaveras, Ipse jam nobis praesta potentissimus intercessor: „Intrent ut astra flebiles, coeli reclude cardines." Coloczae, 6. Nov. 1910. Tanto nos Archipraesule orbatos de digno successore maximopere sollicitos esse convenit. Quid vero ad id munus electum commendare debeat, satis innuit Sancta Mater Ecclesia, dum in consecratione episcopi sic precetur: „Abundet in eo constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis... Sit sermo ejus et praedicatio, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Da ei Domine claves regni coelorum, ut utatur, non glorietur potestate, quam tribuis in aedificationem, non in destructionem ... Sit fidelis servus et prudens, quein constituas tu, Domine, super familiam tuam, ut det illis cibum in tempore opportuno, et exhibeat omnem hominem perfectum. Sit sollicitudine impiger, sit spiritu fervens, oderit superbiam, humilitatem ac veritatem diligat, neque eam unquam deserat, aut laudibus aut timore superatus. Non ponat lucem tenebras, nec tenebras lucem: non dicat malum bonum, Nr. 5410. Preces publicae indicuntur pro impetrando bono Archipraesule. LITT. CIRC. 1910. 26.